user: pass:


Jovius, P. / Giovio, P., 1551. Elogia virorum bellica virtute illustrium, veris imaginibus supposita, quae apud Musaeum spectantur. Volumen digestum est in septem libros. Florentiae, In officina Laurentii Torrentini

  details
 
Location: Captive
Subject: History
Species: Indian Rhino


Original text on this topic:
Paolo Giovio = Paulus Jovius, 1483-1552
Bishop of Nocera, the Elder

1551 Elogia virorum bellica virtute illustrium, veris imaginibus supposita, quae apud Musaeum spectantur. Volumen digestum est in septem libros. Florentiae, In officina Laurentii Torrentini

[204]
Sub effigie TRISTANI Acunii Lufitani.

Ac honefta canitie viridis adhuc fene&tæ,cultuque no bilibus margaritis picto, ac internitente passim infignium gemmarum fulgore, fupra quàm dici poffet ornatifsimo Triftanum Acunium Emanuelis Lufitaniæ regis legatum vidimus,quum Flum?tana porta præeun te Elephanto in vrbem inueheretur. Indica victoriæ fuæ trophæa ostentans, donaque afferens Leoni Pontifici, vt supremæ fortunæ
[205]
decus præclara magni numinis prouidentia ad felicitatem feculi collatum gratularetur, quando eum etiam tanquam facrorum principem ritè creatum, religiosè atque fuppliciter venerari iubebatur. Munera fuere planetæ,& pluuiales, Dalmaticæque veftes, vnis folennibus facris dicatæ, quas innumerabiles margarita Phrygiis operibus intertexta mirabiliter adornabant. Prorex fiquidem in India Tristanus multas fibi prætiofiores diuitias congefferat, præclaris rebus cum grauitate prestantis ingenii, tum bellicofa manu geftis;adapertis fcilicet aut inftitutis Indica negociationis emporiis vltra Calecuthum vfque ad opulentifsima Cambaiæ, Narfinga, & Bengalæ regna; pafsimque per oram amicitias iunxerat, tributaque aromatum imponens, vltra Gangem Lufitani nominis famam propagarat. His rebus geftis redeuntem ad triumphum fuperantemque extremum Aethiopia promontorium, quod nautæ Bonæ fpei vocant, rapidif fimi Aquilones vltra circulum Antarcticum tanta vi propulerunt, vt in vafto pelago longifsimi tra&tus terras adierit, quas non ingentis infulæ, verùm eius continentis immenfæ regionis quæ ad Perurana & Cufcana regna conne&titur, effe crederet; quam nemo tamen præter eum hactenus inuenerit; non fecus ac Magalano accidiffe videmus; qui per anguftas quafdam fauces in occidentalem Oceanum circuito toto terrarum orbe,ftupenda nauigatione penetrauit. Sed Elephantus aurea instratus stragula, & turrito ephippio Indos homines ftans in fe admirantis populi ora conuertit, quum extenta probofcide eaque nemini noxia, & paffu ad modulos tibiarum temperato iocundifsime lafciuiret, Obftupuere in tantæ molis bellua Romanus in primis populus, & fuburbanæ gentes, tam docile ingenium, humanifque adeo fenfibus propinquum ; quòd magiftri fceptro ferreo imperantis vocibus pareret;venerarique principem & auguftiore habitu homines certo geftu videretur, circumfufæque puerorum turbæ adulari didiciffet. Cæterum Elephas publicæ hilaritatis oblectamentum, vix toto biennio Romani cœli lucem vel diuerfæ paftionis intemperiem perferre potuit ; quum fluente aluo paucifsimis diebus interiret. Eius mortem plebs tota non fecus ac incomparabilis ciuis diu luxit, quòd communis omnium voluptas quæ ad famam dignitatemque vrbis pertineret immaturo alioquin viuacifsimæ bestiæ interitu, erepta videretur. Obid Leo Pontifex non obfcure præproperis extin&ti fatis fubiratus, vt populi defiderium, quanquam inani picturæ folatio deliniret, Elephantum fimillima effigie, memfuraque membrorum iuxta turrem Vaticana porta pingi iufsit; cui & hoc quoque Epigramma inscriptum eft.

BEROALDI Iunioris.

Monte fub hoc Elephas ingenti contegor ingens
[206]
Quem rex Emanuel deuicto oriente, Leoni
Captiuum mifit decimo; quem Romula pubes
Mirata eft,animal non longo tempore vifum
Vidit & humanos in bruto pectore fenfus.
Inuidit Lary fedem mihi Parca beati
Nec paffa eft ternos domino famularier annos.
At qua forsrapuit natura debita nostra,
Tempora, vos fuperi magno accumulate Leoni.

At Rex Emanuel ad extendendam fuba&tæ ab fe India laudem digoum fama fua ratus, fi recentis muneris gratiam nouo munificentiæ officio cumularet, rhinocerotem etiam mifit, qui ex itinere longifsimæ nauigationis, in littus prouinciæ Narbonenfis expofitus, infigni Galliæ fpectaculo fuit. Erat hæc bellua paulo humilior elephanto, fi altitudinem fpeces, fed longitudine prope par, noftratis bubali formam referens, nam vngulas habet bifulcas, verùm tergore buxei coloris coque ab impenetrabili duritie duplicato, tanquam perpetuo thorace protegitur; armaturque pedali offeo cornu fupra nares eminente quo ferire fub vtero,atque transfodere elephantem peculiarem fuum & interneciuum hoftem folet, fi tame iniectæ ad collum & ocyf fime ftrangulantis probofcidis vim effugiat; nam in congreffu perpetuæ fimultati, aut parta victoria, aut certe decora morte fatisfacit. Sed hanc inufitata feritatis belluam, quæ in arena Amphitheatri elephanto ad ftupendum certamen committi debuerat, Neptunus Italiæ inuidit,& rapuit,quum nauigium quo aduehebatur, Ligufticis fco pulis illifum,impotentis tempeftatis turbine merfum periillet;eo grauiore omnium dolore,quòd bellua Gangem & Indum altifsimos terræ patriæ fluuios tranare folita,in ipfum littus fupra portum Veneris, vel arduis faxis afperrimum enatare potuiffe crederetur, nifi compeditus cathenis ingentibus, nihil proficiente euadendi conatu fuperbo maris Deo cefsiffet. Ferunt hunc rhinocerotem quum ab Öceano Vlyxponenfi in portu exponeretur, afpectu, atque odore fuo elephantum Romano grandiorem, qui tum erat in Regia,vfque adeo truculenter terruiffe, vt elephas ipfo naturæ miraculo præcipuus hoftis,concepto incredibili pauore,feptum caueæ ferreis ingentibus cla tris permunitum, humerorum & capitis præcipiti impulfu perruperit, & in longam fe proripiens fugam, terribilique barritu edito, stridens & furens cuncta obuia proftrauerit. Vtriufque belluæ imagines ex vera naturalique magnitudine picturis expreffa, in ipfo Mufæi noftri atrio fpectantur, cum hac infcriptione fingulis verficulis animantium naturam demonftrante.

Humanos Elephas retinet fub pectore fenfus
Rhinoceros nunquam victus ab hoste redit.
[207]

[Antonius Sanfelicius ]

Antonii Sanfelicii De Rhinocerote

Rhinoceros ego sum sulco devectus ab Indo
Hinc, ubi vestibulum lucis portaeq; diei,
Hesperiae classem ascendi temeraria vela,
ausa novas terras, aliumq; invissere solem.
Spectarat quondam urbs nostros in munere circi
congressus, hostemq; elephantum obiecit arena.
Hic patrias iras, aeternaq; proelia mecum
Exercet fdens immani corpore moles
At loricamur triplici nos tergore, & arma
Praevalidus mucro, atq; invicta cuspide coru.
Ipse cadit barrus, dum telum fgitur aluo,
Expugnat vires stultas prudentia solers.


[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]