user: pass:


Orta, G. da, 1593. Aromatum, et simplicium aliquot medicamentorum apud Indos nascentium historia: ante biennium quidem Lusitanica lingua per dialogis conscripta, D. Garcia ab Horto, Proregis Indiae Medica, auctore; nunc vero primum Latina facta & in Epitomae contracta à Carolo Clusio atrebata. Editio quarta. Antverpiae, ex officina Plantiniana & I. Moretum, pp. 1-223

  details
 
Location: Asia
Subject: Text as original
Species: Asian Rhino Species


Original text on this topic:
[51-52]
Eius etiam cum Rhinocerote inimicitiae meminit idem Plinius, lib. 8 cap. 20 eorumque pugnas describit.
Rhinocerotis historia
Est autem Rhinoceros vastum animal cornu in nare gerens, quod difficulter domari potest. Multos in Cambaya Bengala finitima, & Patane inveniri tradunt, & ab incolis Gandas vocari. Mihi hactenus Rhinocerotem videre non contigit: illud tamen scio Bengala incolas eius cornu adversus venena usurpare, unicornu esse esistimantes, tametsi non sit, ut ij referunt qui se probem scire autumant.
Monoceros
Ceterum de Monocerote tam incerta omnia ab Auctoribus referuntur, ut illos eum haudquaquam vidisse manifesto appareat. Ego hoc loco refera quae à viris fide dignis accepi. Inter promontorium Bonae Spei,
[67]
& aliud Promontorium vulgo de Currentes nuncupatum vidisse se affirmabant terrestre quoddam animalis genus, licet mari etiam delectaretur, quod caput & iubam equi haberet (minime tamen marinum equum esse) cornu praeditum duos palmos oblongo, mobili, quodque nunc in dextram, nunc in sinistram obverteret; modo illud attolleret, modo demitteret. Id animal cum Elephante ferociter praeliari, eiusque cornu adversus venena laudari. Eius experimentum factum, propinato duobus canibus veneno: alterum enim canem cui dupla quantitate propinatum esset venenum, sumpto huius cornu pulvere ex aqua, convaluisse: alium vero cui exigua qunatitate venenum esset datum, nec exhibitum hoc cornu, statim mortuum corruisse.

[1593: 55]
[Note to Rhinoceros] b. Rhinoceros visus Straboni lib. 16. Cuius color Elephanti similis non buxo (buxeum tamen illi colorem tribuit Plin. lib.8 cap. 20). Magnitudo Tauri, forma Apro proxima, presertim quod ad rostrum attinet, demto naso, qui cornu quoddam est recurvum, omni orbe durius eo pro armis utitur, quemadmodum Aper dentibes. Habet etiam duo cingula, tanquam draconum volumina, à dorso vique ad uterum circumeuntia, alterum iubam versus, alterum ad lumdum.
[Note to Monoceros] c. Non multum ab hoc animali differre videtur Aethiopum Eale, quam describit Plin. lib.8 Naturalis historiae, cap. 21. Apud eosdem [videlicet Aethiopas] & quem vocatur Eale, magnitudine Equi flaviatilis, cauda Elephanti, colore nigra vel falua; maxillas apri, maiora cubitalibus cornua habent, mobilia, quae alterna in pugna sistit, variat que aut infesta aut obliqua, utcunque ratio monstravit.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]