user: pass:


Lusitanus, A., 1558. In Dioscoridis anazarbei de medica materia libros quinque, enarrationes eruditissimae: accesserunt huic operi praeter correctiones lemmatum etiam adnotationes R. Constantini, necnon simplicium picturae ex Leonharto Fuchsio, Iacobo Dalechampio, atque aliis. Lugduni, apud Guilielmum Rouillium, pp. [1-80], 1-807, [1-17]

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[283]
Notae veri unicorni
Dignoscetis igitur verum unicornis cornu hoc pacto; duos apprehendetis catulos, vel pullos, quibus vevenum aliquod in aqua vel vino dabatis. Alteri quorum scobem sive ramentum illius cornu, quod ex periri volueritis, aequali vel maiori pondere, veneni illius quod antea dederatis: alteri vero non dabatis: Si vero cornu verum & legitimatum fuerit, ac veri unicornis, dubio procul, catalus vel pullus cui ramentum alexipharmacum dedisti, non morietur: alter vero omnino peribit: Ita enim Venetiis anno elapso periculum feci, de quodam cornu, libras duas ponderante, in duobus pullis columbinis, pro quo mercator duo millia ducatorum petebat, quibus arsenicum praebuimus, quorum unus, qui alexi-pharmacum non ebiberat, intra horam obivit: alter vero qui ebiberat, quinque supervixit horis, unde iudicavimus cornu optimum & verum esse, nam arseni-cum, corrodit , cuius vevenum, pauca vel nulla antidota emendunt, imo certi eramus, si homini datum esset, quod liber evasisset quum patentiores vias habat, per quas extrudi venenum, aut vomitu, aut secussu aut sudo repossit. Ab hoc vero experimenta magnificus Bartholomaeus Pauciaticus, nobilis Florentinorum mercator, Florentinam cornu hoc, ut illustrissimo Duci, tanquam rem pretiosissimam, ac raram indicaret, secum adduxit, cui consolui, ut illic cornu, in duobus hominibus suspendio paratis, experiretur. Caeterum sertus, quum inopia aquarum, ad paucos omnes ferae in confinibus Indiae se congregent, earum nullam prius ebibere velle, quo usque unicornis aquas, suo cornu รจ venenatis salubres attingendo reddat, unde argumentum desumptum est, contra venena valere.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]