user: pass:


Gessner, C., 1551. Historia animalium lib. I de Quadrupedibus viviparis. Tiguri, Christ. Froschoverum, pp. i-xl, 1-1104, i-ix

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[1551: 952]
De Rhinocerote.
Pictura haec Alberti Dureri est, qua clarissimus ille pictor (cuis etiam libri de pictura extant) Rhinocerotem Emmanueli Lusitaniae regi anno salutis 1515 è Cambaia Indiae regione Ulysbonam allatum, perpulchre expressit. Rhinocerotis, id est naricornis, nuper pictam vidimus imaginem, referentem ex hoc genere animal, quod per haec tempora Lusitano regi ex India allatum est, Aug. Iustinianus haec ipsam indubie, quam hic damus, imaginem intelligens.
A
Rhinoceros elephanto similis est, cornu in nare habet, unde nomen, Dion. Eminet enim ei unicum de summo naso cornu, ut in progressu pluribus dicemus. Quamvis autem & alia quaedam singulis animalia cornibus conspiciantur, ut oryx, onager sive Asinus Indicus; caeteris tamen à media fronte, huic uni è naribus prominet. Et cum unicornium maximus hic sit, monocerotis, id est unicornis nomen, apud recentiores praesertim & imperitos, per excellentiam aliquando sortitur. Etsi vero reprehendi non potest, qui pro rhinocerote unicornem dixerit, ut qui speciei nomen generis tribuit: quanquam id aliquando ignorantiae signum est, aliquando errandi causa aliis: omnino tamen reprehendendus est, qui pro monocerote rhinocerotem dixerit. Sive monocerotem ut genus accipias, quod fieri quidem potest, usitatum tamen non est, sive certam animantis species, quam in monocerote descripsimus. Quamobrem errant & alii multi recentiores, Isidorus, Albertus, & eos secuti, & nostro seculo eruditi quidem medici, Cardanus & alii, qui & nomina confundunt & medicas vires rhinocerotis cornu adscribunt, quae monocerotis sive asini Indici propriae sunt. Pausanias in Boeoticis tauros esse scribit in Aethiopia, qui rhinocerotes vocentur, à naso cornuto. In Eliacis quoque de elephanto scribens, tauros Aethiopicos in naso cornu habere testatur. Quamobrem non probo Angeli Politiani indicium, qui ut Domitium reprehenderet Martialis interpretem, nomen quidem commune, animalia diversa facit. Sed tauroi Aethiopicos Pausaniae veros rhinocerotes esse, à Plinii ac Aeliani tauris Aethiopicis diversos, contra Politianum in bubus feris ostendi.
Rhinoceros quidem esse aiunt bovem Aegyptium (lego Aethiopicum) Festus.
& Indorum lingua hoc animal sandabenamet vocat, [Hebrew] reem, vocem Hebraicam in Bibliis interpretes alias unicornem, alias rhinocerotem transferunt. Apud Munsterum etiam rimna legitur, in Lexico trilingui, Chaldaice. Idem [Hebrew] karas vel karasch, (quae vox in Bibliis non reperitur: alludit autem ad cartazonum, hoc est monocerotem, ut Aelianus appellat unicornem interpretatur. Quod si voces reem vel rimna & karas coniunxeris, vox fiet similis Graecae rhinoceros, ut suspicemur vel Graecos Hebraicas voces duas composuisse, vel Hebraeos Graecam unam in duas secuisse. Sed de Hebraicis istis vocabulis plura leges supra in Monocerote A, ubi etiam coniicere me dixi utroque eorum monocerotem potius quam rhinocerotem significari: rem tamen in medio reliqui. Asinus Indicus ungulam unam & solidam habet, cornu quoq; unum: hic a quibusdi vocatur rhinoceros sive unicornis: sed potius est animal quod quidam Arabice vocant archa, & est rhinoceros, cornu in nare unico, ungula sicut bovis bisulca, & habet duo chahab in pedibus sicut caetera bisulca, Albertus de animalibus 2.1.3. Et rursus libro 12. Asinus Indicus, inquit, habet unicum cornu, & animal quod quidam veterum archos, quasi principem, vocaverunt. nos unicornem latine, rhinocerota Graeci vocant. huius cornu maximum est, & solidum sicut cervinum: quod pedes
[953]
decem, ut ipse mensuravi, longitudine excedit: & diameter eius in radice sesquipalmum, (sesquidodrantem intelligo), superabat, Haec ille. Ineptem autem facit, primum quod asinum Indicum ex Aristotele scribens solipedum esse, mox rhinocerotem animal bisulcum interpretatur: deinde, quod rhinocerotem & unicornem confundit; tertio, quod archa vel archos Arabicum nomen faciens libro secundo, (corruptum forte à voce karas), duodecimo principem interpretatur ac si Graeca esset. Sed et proceritas ista cornu, decem pedes excedens, rhinoceroti puto non convenit, sed monoceroti cartazono, nam Oppianus rhinocerotis cornu parvum (hoc est breve. Gillius quoque parvum transfert) esse scribit: [GREEK] Quod si qui verbum [GREEK]
[954]
longum esse non potest. Aristoteles nusquam huius animalis meminisse miror, quod si ipsi notum fuisset, omnino historiam eius orygi & asino Indico iungere debebat, ubi unicornium naturam contemplatur lib.3 cap.2 de partibus animalium.
B.
Rhinoceros non multo oryge maior est, Oppianus. Elephanto parem longitudine Plinius facit: alii vel parum vel paulo longiorem, humiliorem tamen, & brevioribus cruribus. Elephantis longitudine prope par est, brevior cruribus, Plin. & Solinus. Aelianus pugnare quidem ipsum adversus elephantem scribit, fiducia cornu sui. Caetera non ei paria cum elephanto. nam hic (inquit) & procerissimus est & fortissimus. Sed Strabonis ex libro 16 descriptionem recitabo. Haec regio, (inquit, ludis puto contermina) rhinocerotes fert, qui (ut Artemidorus ait) longitudine parum ab elephantis exceduntur, quod Alexandriae vidisse affirmat se, fere etiam quantum ad altitudinem. (Graece sic legitur in vulgatis codicibus: [2 lines in Greek].) Eius autem quem nos vidimus color, non buxo, sed elephanti similis erat: magnitudo vero tauri, forma apro proxima, praesertim quantum ad rictum, praeter nasum, qui cornu quoddam est recurvum ([Greek]) omni osse durius, eo pro armis utuntur, quemadmodis aper dentibus. Habet etiam duo cingula ([Greek]) tanquam draconum volumina, a dorso usq; ad ventrem circumeuntia, alterum iubam ([Greek]) versus, alterum ad lumbum. Non haec de eo dicumus, quia nobis visus est, Haec Strabo, Clor ei buxeus, Plinius, Diodorus & Solinus. Eius frons leviter rusa est, & dorsum maculis purpureis distinguitur, Gillius ex Oppiano, cuius haec verba: [Greek]: ego sic verterim, Frons pulchris ornata pilis, itemq; dorsum, flavo spectantur colore, quem crebra puncta leviter purpurei coloris distinguunt, quanquam illud [Greek], id est, leviter, ad utrum potius colorem referat, ex verborum constructione manifestum non est. Pellis eius ea existit firmitate, ut aegrem iaculo penetrari queat, Aelianus. Idem restantur qui nostro saeculo belluam in Lusitania viderunt: pellem enim habere praedensam aiunt, ceu crustis quibusdam squamatim compactam, colore & figura testam referre testudinis. Plinus buxeum colorem, alii murinum, vel qualis in buxi cortice est, ei attribuunt.
% In ludis Pompeii Magni exhibitus est rhinoceros, unius in nare cornu, qualis saepe visus, Plinius. In naribus cornu unicum & repandum, (id est, modicem reflexum), Solinus. Breve id esse, superius in A. docui. Acutum est casis instar, & adeo validum, ut quicquid impetieret aut ventilet aut perforet, & ferrum etiam & saxa transigat, Oppianus, Aelianus. Simum est forma, durumq; instar ferri, Diodorus Siculus. Tertullianus in libro adversus Praxeam tertio verba illa enarrans de vetere instrumento, (Deuteronomiii 33) Tauri décor eius: ; cornua unicornis (reem, rhinocerotis Munsterus) cornua eius; in eis nationes ventilabit ad summum usq; terrae: Non utiq;, inquit, rhinoceros destinabatur unicornis, mec Minotaurus bicornis, & quae sequuntur. Non placet Eucherius, qui rhinocerota terribilem feram gemina in naribus cornua gestare scribit. Quanquam enim gemina in hac animante cornua specientur, unum in nare, ut diximus, quod grandius; alterum superius, parvum admodum, & inutile, cum eo uti bellua non possit, ut in pictura apparet, quare vix cornu etiam nominatur: ut non si reprehendendus, qui ab altero mediocriter magno & utili unicornem hanc belluam esse dixerit. Rhinoceroti in summo naso cornu singulare est, & aliud supra ipsum non magnum, (aliqui haec citantes, de suo addunt, sed validissimum, nam Graeci codices non habent) in capite nullum unquam, Pausanias in Boeoticis. Hos Martialis versos libro: Namq; gravem cornu gemino sic extulit ursum, Iactat ut impositas taurus in astra pilas, Domitius ita enarrat. Gemino (inquit) cornu, forti & vehementi. Vergilius, Gemino dentalia dorso, vel quonia rhinoceros habet duo cornua, ut apud Pausaniam solum legi. Taxat hanc interpretationem Politianus, quae mihi sane proba videtur, & pictura, quam dedimus, consentanea: & Pausaniae authoritate nititur: ipse Politianus aliam coactam, & ineptam, ut ego iudico, affert. Ursum (inquit) videliceram rhinocerote cornu illo unico elatum, electatumq; sentit gravem gemino cornu, hoc est gravem tauro futurum, cui sunt cornua gemina. Conveniebant sane gemina huic belluae cornua, cum bisulcum sit. Solipeda enim omnia cornibus carent praeter Asini Indicum, qui unicum tantum gerit, Aristotele teste. Itaq; Eucherium dicemus, non in numero errasse, sed in loco, quod in naribus utrunq; haberi scribat.
C.
Coitus aversus elephantis, camelis, rhinoceroti, leoni, &c. quibus aversa genitalia, Plinius & Solinus. Sexus discrimen rhinocerotes non habent, sed omnes eius generis mares apparent, foeminae nunquam, neq; constat de generatione ipsorum, Oppianus.
D.
Contra elephantum pugnaturus cornu saxis exacuit & limat: mox eo cuspidato elephanti crura toto victu subiens, aluum petit, quam scit esse molliorem, & suis ictibus perviam, eamq; discerpit, Plinius, Solinus, Aelianus & Diodorus Sic. Vincitur & sanguine fuso exanguis procumbit elephas. Pugnaeis pro pastionibus, quibus tuendis multi mori dicuntur. Quod si evntrem bon praeoccupat
[955]
inter hasce belluas discordiam esse, compertum est etiam Ulysbonae, cum elephas rhinocerotem illum, cuius haec pictura est, productum fugit, ut mercatores testantur, qui etiam ingenio callidum, alacre, velox, & agile hoc animal esse aiunt.
E
Isidorus author est, quosdam qui de animalibus scripserint (quorum nomina exprimit) non alio modo capi rhinocerotem asserere, quam puella virgine proposita, &c. ut in Monocerote E retuli. Sed ille hoc animal cum monocerote confundit; ut alii etiam ex recentioribus, qui rhinoceroti cornu è media fronte prominere, captumq; eum prae indignatione & furore mori falsissime scribunt. Monoceroti enim ista omnia, non rhinoceroti, attribuuntur à Graecis authoribus, quanquam illis etiam recentibus. Sub Gordiano Romae monocerotem unum fuisse Iulius Capitolinus scripsit.
G
Recentiores quidam tum medici tum alii, rhinocerotis cornu aad medicamenta non rectè requirunt: decepti nimirum ab Isidoro, Alberto, ac similibus, qui rhinocerotem cum monocerote confundunt, ut dixi in A. Veterum quidem nemo ex rhinocerote quicquam inter remdia ponit: monocerotis vero vel asini onagrive Indici cornu, contra venena & alios quosdam affectus miram habere facultatem Graeci recentiores prodiderunt, ut in Monocerote docui.
H
&a. Rhinoceros Graecis duobus modis inflectitur, communiter, crescentibus obliquis ----- , Attice vero non crescentibus, ----: sic Pausanias, ---. Michael Herus nomen Germanicum ei finxit Helfantenmeister, hoc est victor vel dominus elephanti. Usurpator etiam pro genere vasis oleum guttatim fundente lauantibus se in balineo. Martialis lib.14 de gutto corneo: Gestavit modo fronte me iuvencus, Verum rhinocerota me putabis. Et mox ibidem sub Rhinocerotis inscriptione, inter vasa: Nuper in Ausonia domini spectatus arena. Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat. Iuvenalis Sat.14. Exitus hic est Tongilli, magno cum rhinocerote lavari. Qui solet. Apparent sane vasi nomen à figura impositum, à qua Lucilius etiam in Satyris rhinocerotem vocavit hominem cui dentes prominebant, sursum scilicet ut apro. Brunci (alias Bronci, vide in Cane celere) sunt producto ore dentinus prominentibus. Bruncus (broncus) novit lanius dente adverso (Hermolaus vocem, adverso, reliquit) eminulo, hic est rhinoceros, Lucilius apud Nonium. & Sunt qui rhinocerotis nomine in Aethiopia proprii generis aves intelligant, Caelius ex Hesychio & Varino. Rhinocerotia cornua grammatici quidam dixere nescio quo authore freti.
&b. In Rhaptis emporio iuxta mare rubrum, plurimum est ebur, item rhinoceros, Arrianus in Periplo. Intelligit autem forte cornu tantum rhinocerotis nomine, ut & elephantem pro ebore Graeci dicunt per synecdochen. Dic mihi quae superis sint acceptissima dona. Principium nasi rhinocerotis amant, Aenigma Francisci Nigri nostri. Heliogabalus rhinocerotem Romae habuit, Lampridius.
&e. Rhinocerotem Pompeius Magnus in spectaculis Romae primus ostendit, Plinius, Solinus, Seneca. Atqui Dion historicus, Augusto de Cleopatra triumphante, hippopotamum & rhinocerota primum visos Romae scribit, Caelius. Edita munera in quibus tigrides & rhinocerotes, &c exhibuit, Capitolinus in Antonino Pio. Rhinoceros apud Martialem lib.1 in spectaculis Domitiani Caesaris exhibitus, taurum cornu suo in aera sublimem reiecit, & rursus etiam ursum. O quam terribilis exarsit pronus in iram, Quantus erat cornu, cui pila taurus erat. Hunc locum exposui in Tauro H.e. Lycion (succum medicatum) Indi in utribus camelorum aut rhinocerotum mittunt, Plinius.
&h. Nasutos homines, & qui docte noverint alios irridere, Martialis libro 1. rhinocerotis nasum habere dicit, his versibus: Maiores nusquam rhonchi, iuvenesq; senesq;. Et pueri nasum rhinocerotis habent. Nasus enim per se quoq; subdolae irrisioni dicatus est: sed hanc partem rhinoceros & maximam habet, & cornu repando insignem, quare ab eo potius quam ullo alio animali, as proverbialem hunc sensum assumpta est. Naso suspendis adunco, Horatius in Serm. Rides ait & nimis uncis Narinus indulges, Persius.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]