user: pass:


Pallas, P.S., 1780. Additamentum [ad Camper]. Acta Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae 1 (2): 210-212, pl. 9, figs. 1-2

  details
 
Location: World
Subject: Taxonomy
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[210]
Descriptio cranii Rhinocerotis Africania Celeberr. Camper proposita utique tantam continet a craniis fossilibus Sibiriae nostrae differentiam, ut vix pro eadem specie haberi queat ut exquisite optanda fit asiatici animalis accuratior atque comparativa descriptio, quae certius docebit numne duae Rhinocerotis species in orbe sint statuendae. Interim, ut cranii utriusque facilior fieret comparatio, in Tab. IX fig. 1 integerrimi cranii Sibirici fossilis, ad Tschikoium regionum transbaikalensium fl. inventi, adponendam iconem curavi, eo magis necessariam, quia inter priores iconismos in 'Novorum Commentariorum Academiae' nostrae volumine XIII et XVII exhibitos nulla extet cranii maxillae suae impositi, qua circumcaesura capitis animalis perfectius exprimitur. Hac nunc cum Camperianis praesertim Tab. VI exhibitis collata, differentiae utriusque, praesertim quoad maxillarum longitudinem, et ossa rostri, luculenter apparebunt.
Dum ista praelo traduntur, adlatae sunt ab III Campero litterae, e quibus sequentia ad ulteriorem Rhinocerotum illustrationem facientia, eius fere verbis, adjici possunt. Vidit interea Vir celeberr. Rhinocerotem vivum in Vivario regio Versaliensi et os eius accurate potuit inspicere, in quo lata quidem, sed tenuis valde lingua delitescebat. Apparuit distincte intervallum inter dentes anteriores, tum in superiore, tum in inferiore maxilla, qua in parte gingiua admodum prominebat.
[211]
Deinde vero in dissoluto capito vitali Rhinocerotis, ex India Orientali nuper transmisso, os incisivum seu maxillae superioris complementum (Tab. IX fig. 2) binis aleveolis A et B instructum, es sesquipollicari longitudine observavit; dum in adulto cranio, supra descriptio, eadem vix unum pollicem superabant, nullo alveolari vestigio notata. Praeter duos istos alveolus in singulo complemento iunioris cranii, quorum anterior multo maior est et profundior, reliqua maxilla tantum quinque molares continet, ita dispositos, ut intervallum insique detur inter anteriorem seu quintum molarem, atque alveolum minorem B. citraquem, per faciem obliquam OPZ cum maxillari osse committitur haec appendix. Figura utriusque maxillae huius iunioris animalis Cel. Campero egregie convenire visa est cum Fig. 2. 3. et 4. Tab. XVI in Tom. XVII Novorum Commentatariorum nostrae Academiae, ipsique etiam hocce cranium sibiricum unicornis animalis fuisse censetur, quale etiam est illud iunioris, de quo hic agitur.
Haec improbabile etiam Ill. Camper credit, maxillas in variis Rhinocerotibus diversimodo constructas esse, ut plurima eorum crania examinandasint, antequam certi quidquam de hac structura et dentium numero determinari queat. Utique vero semper distabunt dentes primores, saltem superiores, quia secus nocerent labio superiori, eius que mobillissimo Elephanti, iisdemque fungitur officiis; quibus dentes approximati omnino obstarent. Anne vero in vitulis duplex complementum? Alterum illud osseum iam descriptum, alterum adhuc cartilagineum, maceratione deperditum? - Mihi potius hoc inter specificas Indici et Afr. Rhinoc. differentias collo candum esse videtur.
[212]
Deinde, dum in Rhinocerote vivo Versaliae viso, etiam inferiores dentes primores inter se distarent; in iuniore res aliter se habere visa est. Tab.IX fig. 3 ex Cel. Camper autographo delineat sinistram inferioris maxillae partem priorem M.V.S. in qua distincte apparent septem alveoli, quorum ultimus seu anterior 7 valde magnus est et profundus adeo, ut per alveolum sextum eius fundus, ex illabente lumine, trans foramen y. conspici queat. Habet is a latere interno cavum, S. quod adeo manifestum est alveoli indicium, ut simillimum sit iis, quae in maxillis hominum animaliumque videmus ex lapsis primoribus dentibus. Si vero pro tali vestigio non haberetur, numerum dentium augeret, ut octo, et non septem ab uno quoque maxillas latere darentur. Atque haec in maxilla inferiore alveolorum constitutio mihi etiam magis cum illa videtur congruere, quam supra adl;egata Tabula Novorum Commentariorum e cranio fossili Sibirica, integerrimo delineavi.
Caeterum monendum esse duxi, me in descriptione cranii Rhinocerotis asiatici vol.XIII Novor.Comment. exhibita, non id voluisse, Rhinocerotem cum 'suillo genere' naturaliter esse coniugendum, quod Ill. Camper intellexisse videtur, sed proxima stare assinitate et ad eundem 'ordinem naturalem' pertinere videri.


[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]