user: pass:


Jonston, J., 1653. Historiae naturalis de quadrupedibus libri. Francofurti ad Moenum, Matth. Meriani, pp. 1-235

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[98]
ARTICULUS XI. De Rhinocerote.
Rhinoceroti nomen à cornu, quod in nare pullulat, nomen datum est. Quidam apud Diaconum, bovem AEgyptium appellant: alii ex Pausania, AEthiopicum quadrupedem seu taurum, sed falsò. In Aegyptum non potuit nisi fortuito casu inferri. Pausanias verò in Aethiopia taurum esse dicit, qui ob similitudinem cornu ab ignaris Rhinoceros appelletur. Nullum animal est, cuius descriptio, inquit Aldrovandi continuator, magis sit in lubrico. Et certè Plinius breviter se expedit. Unum ei in nare cornu, longitudinem cum elephante parem, crura multò breviora, colorem buxeum. Tantundem et Agatharchides apud Photium protulit. Nicolaus de Comitibus Venetus, Rhinocerotem suillo capite, bovinâ caudâ, elephantino colore, cornu bipedalis longitudinis gerentem, nobis fingit, in provincia Mangi. Aelianus, qui Graecorum permultis et Romanorum visum et benè notum describere frigidum esse putat, in summa nare cornu gerere ait, mucronis acuti, robore nec ferro quidem concedens: pellem tantae firmitatis, ut aegrè iaculo penetrari queat. De Cornu maxima est discrepantia. Tertullianus unum tantum adsignat: Martialis verò duobus depraeliari scribit. Utrumque hoc, secundum eundem in capite; secundum alios in humero dextro alterum et brevius esse. Nummus Domitiani utrumque in naribus ponit. Alii maius cornu in naso, minus in fronte, aliquo supra spatio, collocant. Sed nec de forma eiusdem conveniunt. Alii rectum instar tubae, lineâ nigrâ transcurrente ponunt: alii sine linea. Artemidorus apud Strabonem, qui Rhinocerotes longitudine parum ab elephantis excedere, magnitudine tauri, formâ apro proximâ esse ait, recurvum et omni osse durius facit. Diodorus simum, Agatharchidas et Solinus repandum vocant. Addit Artemidorus, belluam duo cingula tamquam Draconum volumina dorso usque ad uterum circumeuntia habere, alterum iubam versum, alterum ad lumbum, haecque de ea à se dici, quòd sibi visa esset. At Bontius, quem in Capra Pazaartica citavimus, quique Rhinocerotem vel centies non tantum caveae inclusum, sed et in silvis vagantem vidit, ita nobis eum describit. Cute è nigra est cinericia, instar Elephantinae, rugosa admodum, cum profundis plicaturis circa latera ac in dorso: crassam admodum habet pellem, ut quae ictui Iaponicae machaerae facilè resistat. Neque enim haec bestia, (ut apud nos pingitur) scutis munita est; sed hae plicaturae hos clypeos mentiuntur, neque una pars durior est alterâ. Rostro est porcino; sed ante acutiore, neque tam obtuso, in cuius extremitate cornu istud exstat, unde nomen sortita est bellua, aliud altero maius pro aetate Rhinocerotis. Colore etiam cornu variat, modò nigrum, modò cinericeum, modò album est. Magnitudine autem corporis mediocris staturae, Elephantem proximè accedit mediocrem, nisi quòd pedibus sit longè humilioribus, et propterea etiam tam conspicuum non est animal. Locum si quaeras, invenitur in Africae descrtis, Abasia, multis Asiae locis, regno Bengalae, et Iacatru. Nec aevo Aristotelis Graecis notus erat, nec Romanis ante an~um urbis conditae DCLXVI. Quis primus monstraverit, inter antiquarios non convenit. Dio ab Augusto primum in triumphali pompa traductum, ait: At Plinius, Cn. Pompeium ludis primum exhibuisse, tradidit. Ideò Solinus: Ante ludos Cn. Pompeii Romana spectacula, Rhinocerotem nescivisse, reliquit. Herbis et virgultis perquam spinosis vescitur, nam linguam habet asperrimam. De Natura hoc duntaxat constat, cum Elephante inimicitias gerere, nec saevire in hominem nisi lacessitum. Dimicaturus, cornu ad saxa limato

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]