user: pass:


Schroeckius, L., 1686. De gemino rhinocerotis cornu. Ephemeridum medico-physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum (2) 5: 468-469

  details
 
Location: Museums
Subject: History
Species: African Rhino Species


Original text on this topic:
[468]
Eruditam de rhinocerotis cornu disceptationem, praeter alios, inprimis Celeberr. Thom. Bartholinus Observ. de unicorn. cap.21 & occell. noster D. Joh.Conr. PEYERUS lib.1 Merycolog. cap.5. instituerunt: utrum nempe unicum vel geminum illud super nasum animalis istius existat? Et quamvis unicum id esse, qui contendunt, non tantum ex antiquis, praeter Dionem, Plinium, Strabonem, Solinum, haud spernendâ Aeliani authoritate, sed inprimis recentiori Jacobi Bontii fide nitantur, qui vel centies animal illud caveae inclusum, ut & in sylvis vagans vidit; revera tamen Rhinocerotem dari, qui geminum in naso ostendat cornu, fidem facit Pausanias in Boeotic. scribens: 'Vidi etiam Aethiopicus taurus, quos ex re ipsa rhinocerotas niminant, quod illis è nare extrema cornu prominet, & paulo superius alterum, non sanè magnum, in capite nullum prorsus habent.' Simile geminum cornu etiam Augustae Vindelicorum curiosis oculis lustrandum exhibet instructissimum pharmacopolium Dn. Joh. Georg. Michelii, quorum majus trium circiter spithamarum longitudine spectabile, non nihil versus frontem & qua cornu minus spectat, intortum atque mucronem acutum abiens, ex notiori illo, quae passim conspiciuntur, cornuum genere est; qui mediant cutis crassae admodum particulâ, unciali circiter distantiâ connectitur alterum, crassitie quidem in basi, priori illi aequale, longitudine verò duos saltem palmos vel spithamam circiter accedens, extremitate itidem in mucronem acutum, latiorem tamen nonnihil [469] destinens, caeterum rectum & ejusdem cum altero coloris, gilvi nimirum, nec non substantiae, corneae videlicet & durissimae in superficie, (quae in pocula &c. artificum manu effingi solent), interius autem spongiosae & porosae (non secus ac cervinum quoque cornu poros, ampliores quidem, vel laxiorem medullam possidet), externâ autem formâ scabrum & impolitum. Ut ita certum aliquod Rhinocerotis genus bicorne in locis quibusdam dari, ac ita Martialis de Rhinocerote versum, tot alias interpretum ingenia torquentem, lib.1 epigram. 22.
Namque gravem gemino cornu sic extulit ursum
emendatione haud egere, neque pro urso urum, gemino cornu praeditum, esse legendum, concludam. Utrum verò tale cornu monstrosorum ordini sit inferendum, meritò dubito; quale tamen fuisse, arbitror, quod in Technicotheca Florentina vidit Bartholinus, uti l.c. refert, exiguum videlicet, sed duabus eminentiis velut tumulis distinctum. Caeterum illa corii adhaerens particula, & cornuum radices ferrâ, si oculorum cenjecturâ niti liceat, à duriori reliquo corpore avulsae, in utroque cornu firmiorem connexionem cum ossibus capitis innuunt, quam ut, quod nonnullis placuit, pro lubitu animalis illud moveri queat; quin & cornea natura extensionem & flaccenscentiam, ab Ol. Wormio in Thom. Bartholinu cent. I epist. med.90 negatam, in utroque cornu haud admittit. Prout vero majus illud alexipharmacis viribus pollere, plures memorant: ita & de minori easdem esse exspectandant similis omnino ejus substantia credibile facit.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]