user: pass:


Scaliger, J.C., 1557. Exotericarum exercitationum liber quintus decimus, de Subtilitate, ad Hieronymum Cardanum. Lutetiae, ex Officina Typographica Michaelis Vascosani, pp. i-vi, 1-477, 60

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
Quonam malo fato ? Grammaticorum ferula toties subductus in Philosophorum plagas incidisti? Nequeo tibi, Cardane, opitulari qui Monocerota sub Rhinocerotis nomine pinxisti: quam duae sint belluae longe diversissimae. Rhinocerotis eius picturam vidimus, cuius cadaver e naufragio eiectum est in Tyrrhenum litus. Capite suillo, tergore munitus scutulato. Cornu gemino, altero pusillo in fronte, altero in nare robustissimo, quo audacissime pugnat, ac vincit Elephantum. Ut iam definant nugari Grammatici, de gemino cornu apud Martialem. Monocerotis autem figuram ex Vartomani facettissima narratione huc adscribemus.
Unicornibus Equi magnitudo: crura, pedes, caput, Cervi. Pili color badius. Equi iuba, rarior, brevior. Coxae villosae. Cornu unum integrum Noceae vidimus: alia alibi. Suffulinum unum: unum subluteum, accedens maxim? ad buxeum, unum subpuniceum. Etiam habemus fructum candidum. Negat Vartomanus ferocem esse: contra quam ab aliis vulgo acceperamus. Tametsi caeteram quoq; historiam animadvertas ? multorum narrationibus discrepantem. Sed Vartomano, viro optimo, qui sese duos vidisse scribit, habenda fides est. Quidam recentiorum, qui alienis operis suis interpolant merces, Orygem, atques Monocerotem eundem esse arbitrati sunt. Credo quod legerent: [Greek] Caeterum hoc eius epitheton est. At huic nostro, quo de agimus, nomen proprium. An sit Asinus ndicus, in Aristotelicis Commentariis est ? nobis explicatum. Iidem maiore etiam flagition eum Gazella Orygem confudere.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]