user: pass:


Cardanus, H., 1559. De subtilitate libri XXI Nunc demum ab ipso autore recogniti, atque perfecti. Lugduni, Guilelmum Rouillium, pp. 1-718 + index

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[1559: 404]
Rhinoceros.  Gerit hoc animal inimicitiae maximas cum Rhinocerote: hic est Indicus taurus.  Corpus habet elephanti fermè magnitudine, cruribus brevioribus, colore buxeo: totus testis quibusdam in modum clypei armatus est à natura.  In naris extrema iuxta nominis etiam sui significatu cornu gerit palmi longitudine paulò maius, durissimum, firmissiumum, rectum atque praeacutum, sed quod versus frontem torqueatur, quodque pugnaturus exacuit.  Sunt & quidam ex his qui aliud exiguum etiam cornu habeant in tergore.  Referunt anno salutis M.D.XIII delatum unum ad Lusitaniae Regem Calendis Maii, qui Rex biennio post spectaculi causa Ulysiponae cum elephanto comisit, vicitque Rhinoceros.  Adeo nihil natura voluit omnino ab incommodis esse tutum: nam elephantem hic solus exagitat, dicunt quidam & serpentem, sed societas elephantem tutum ab utroque reddit, nec periculo runiacet, nisi cum causa aliqua à grege suo disiungitur. Rhinocerote Pausanias vidit
[405]
agnovit & Plinius, non tamen Aristoteles.  Constat hunc longe alium esse à Monocerote. cum quo solum nominis similitudine colludit.
Monoceros. Est autem Monoceros animal rarum, equi magnitudine, pilo mustelae simillimo.  Capite cervino, in quo cornu crescit unicum, cubitorum trium longitudine, media in fronte atque rectum, in imo autem amplem tendens in aciem.  Collum breve, ixba rarissima, et in alteram tantum partem tendente, crura velut capreolo tenuia, posteriorum exterior pars multo pilo villosa, ungulae bifidae.  In universum si quis advertat cervi naturae non est absimilis praeter cornu illud, ferum est valde.  Nascitur et in Aethiopia inter solitudines squalentemque terram, atque inter serpentes, mirumque in modum venenis cornu eius adversari creditur.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]