user: pass:


Gillius, P., 1533. Ex Aeliani historia. Lugduni, Seb. Gryphium, pp. i-xxviii, 1-598, i-ix

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
De Rhinocerote & quemadmodum pugnat contra elephantum. cap. XXIIII Rhinocerotis figuram nimis valde frigidum esset describere, cum permulti ex Graecis, & Romanis, qui illum viderunt, eius formam plane sciant; at enim vim & illius naturam actionum non alienum est expnere; quod in summa nare cornu gerit, cuius mucro acuto existit: ex eo nomen traxit, neque ipsum illud de robore concedit ferro, quod quidem ipsum cum est contra elephantum pugnaturus, saxis exacuit & limat: cetera non eiparia cum elephanto: nam hic & procerrissimus est & fortissimus. Cornu igitur cuspidato elephanti crura subiens aluum discerpit & lacerat, isque effuso sanguine decumbit. Pugna eorum est de pastionibus, pro issque tuendis multi mori dicuntur, ac si aluum non praeocuparit rhinoceros, sed in aliam elephanti partem aberrarit: elephantis dentibus distrahitur, ac tametsi eius pellis ea existat firmitate ut aegre iaculo penetrari queat, tamen tam violentus est elephanti impetus, ut eam traijciat. Gillii accessio. Cap. XXV. Rhinoceros non multo Oryge maior est, ex eius summo naso parvum cornu acutum nimirum adeo infestus gladius eminet, eo ferrum ut perforet, & impetu facto saxum discindat: eius frons leviter rufa est, & dorsum maculis purpureis distinguitur. Huius generis foeminae nunquam apparent, quod ipsum Oppiano poeticae commentationis de eorum partu caulam dedit.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]