user: pass:


Brentius, J., 1527. Hiob, cum piis et eruditis Iohannis Brentii commentariis, ad Hebraicam veritatem ita translatus, ut nolla porro obscuritae lectorem possit offendere. Haganoae, Iohan. Secerium, pp. i-xxiv, 1-332 recto/verso

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
Cap. XXXIX. Numquad desyderabit Rhinoceros. Rhinoceros, similiter animal indo mabile est, unius in nare cornu, hostis Elephanti: cornu ad saxa limato, praeparat se pugnae, in dimicatione aluum maxime petens, quam scit esse molliore: in hac igitur bestia, rursus prodit sese sapientia Domini, quam nobis proposuit, veluti exemplar, & doctrinam, ut discamus quibus artibus sit cum hoste congrediendum, hostes enim ea maxime parte, adversatorum urbem adgrediuntur: qua infirmior est: sic & Satanae astus discendi sunt, ut eos caveamus, nam & ipsa ea parte nos oppugnat, qua sumus imbeciliores, scilicet per concupiscentiae & voluptates quibus facile capimur. Porro, Rhinoceros usq; adeo indomabilis est, ut nulla arte ad praesepia alligari possit, & sub iugu mitti, ut aret agros equorum aut boum more, & occet sulcos paulo profundiores. Nam etiamsi currui alligatus fuerit loris, non tamen ob naturam eius ferocitatem audebis ei credere, ut uebat ad horrea labores tuos, hoc est, frumemta, pabula & vina. Quod si hanc, qualem cunq; bestiam, in tuam potestatem redigere non poteris, quomodo praevaleres contra eius creatorem?

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]