user: pass:


Zimmermann, E.A.G., 1777. Specimen zoologiae geographicae, quadrupedum domicilia et migrationes sistens, dedit, tabulamque mundi zoographicam adjunxit. Lugduni Batavorum, Theodorum Haak, pp. i-xxiv, 1-686

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[378]
Rhinoceros (a)
§ I. Rhinoceros, qui corporis mole elephanto parum cedit, eas quidem ipsas fere cum illo regiones, non eadem tamen copia, frequentat. Nec ipsum tam alte boream versus adscendere inde colligo, quod peregrinantium nullus se illum in Senegae ripis obvium habuisse testatur; nec Bosmannus in Guineae, quam dedit, descriptione, rhinocerotis mentionem fecit. Africae regiones, in quibus primo conspicitur, Ae[t]hiopia sunt, & Abyssinia (b), dein Congi campos, Angolae montes (c), Anzicanam regionem, Bonae spei (d) promontorium, terramque de Natali dictam pervagari dicitur (e). In Asia Bengalae (f), Siamsis (g), Cochinchinae (h), Sinensisque provinciae Quang-Si (i) & Suchuen (k) incola est. In Sundaicis (l) insulis, omnibus que prope modum aliis terris, quas elephas inhabitat, rhinoceros etiam invenitur. In Africa propemodum nullas earum, quae eis aequatorem sitae sunt, terras occupat, illumque vix ad decimum latitudines gradum & paulo amplius progredi suspicor, quamvis per naturae suae constitutionem altius procedere possit.

(a) Linn. Syst. p. 104. Buffon XI. p.98 & seq.
(b) Ludolf Hist.Aethiop. I cap. X § 78.
(c) Pagafetta, l.c. [Relatione del Reame di Congo. Roma 1591] p.29.
(d) Kolbe, l.c. p.159.
(e) Allg.Reis. T.V. p.210.
(f) Voyage de Pyrard 1679, p.237
(g) Turpin Hist.de Siam T.I p.291. Allg.Reis. T.X p.315.
(h) Borri Hist.Cochin-China 797 v. Pennant p.75.
(i) Allg.reis. T.VI p.113.
(k) Neuhofs Gesandschaft nach China, p.370.
(l) Bontii Hist.Natur.Ind. p.51 & 52 ap. Pison. (Java). Vide etiam Jurgen Andersen Orient.Reisen Hamb. 1696 pag.11. Olearius Anhang und Beschreib. Mandelslo Reis. p.144 (Sumatra).

§ II. Nec eandem ipsum cum elephanto foecunditatis vim habere, ex eo liquere autumo, quod hi gregatim, rhinocerates vero singuli, raro bini, rarissimi plures in campis discurrentes observentur; majoris tamen ponderis aliqua non praetermit-tenda ipsorum varietas occurrit. Quum enim elephanti molis tantum magnitudine colorisque diversitate inter se dissedeant: his etiam in rebus rhinocerotes quidem a se invicem distantes, aliique majorii, alii minoris formae & structurae, alii furvo, alii subfusco solum colore infecti conspiciuntur. Sed quosdam etiam repertos esse ferunt, qui duobus, quin & trinus interdum cornibus armati
[379]
fuerint. Et Kleinius (m) & Eberhardus (n) in historia naturali varias duplicium litorum cornuum imagines dederunt, quales in philosophicis quoque transactio-nibus (o) exhibitas scimus. Hamiltonius (p) insuper se in terra Natali rhinocerotis caput, quod tribus juxta positis cornibus instructum fuerit, invenisse confirmat. Ex quo Linnaeus quidem varietates hujus bestiae duobus vel tribus cornibus praeditas dari colligit (q); Pallasius autem, de effossis in Siberiae campis animantium sceletis anquirens (r), multiplicata ista cornua crescentis tantum senectae indicia esse; & quemvis rhinocerotem, dum aetate annisque provehatur, duplici vel triplici cornu armari satis probabiliter evincere studuit. Quam litem nemo, nisi cui animantis hujus historiam naturalem in ejus patria exquirendi facultas data fuerit, dirimere, reique veritatem praesens in lucem proferre poterit. Quicquid interim sit, rhinocerotem uno, duobus, tribus que cornibus insignem, unum eundem quadrupedem, cornuumque istam multitudinem minime diversas species, sed, ad summum, varietates quasdam efficere, omni dubio caret.

(m) Quadrup. Disposit. tab.II p.29.
(n) Eberhards Thiergeschichte, 1768, tab.II.
(o) Ph.Transact. Abr. IX, p.100
(p) Hamilton's Voy. to the East. Ind. T.I p.8
(q) Linn. Syst. Ed.XII p.104
(r) Nov.Commentar.Petropol. T. XIII.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]