user: pass:


Freytag, F.G., 1747. Rhinoceros e veterum scriptorum monimentis descriptus. Lipsiae, ex Officina Langenhemiana, pp. i-ii, 1-38

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[1]
Nobilissimo Amplissimo Excellentissimo Domino FRIDERICO. MENZ, Physices Professori Publico Ordinario alumnorum Electoralium Ephoro Academiae Lipsiensis Decemviro in Collegio Mai princip Colegae Patrono et Praeceptori suo venerando vitam longam valetudinem commodam successos omnium rerum prosperos precatur
[2]
Tum vero EIDEM ob veterem cum patre amicitiam et benevolentiam erga se plane singularem hoc leve opusculum gratae mentis et perpetuae observantiae caussa D.D.C. Fridericus Gotthilf Freytag.

[3]
Inusitatae magnitudinis bellua, quae Rhinoceros, a Graecis Romanisque scriptoribus, vocari solet, praeteritis nundinis Lipsiensibus, multorum hominum, in se convertit oculos. E Bengala, quae extrema Asiae australis regio est, et magno paret Mogori, immanis illa bellua, a viro (a) in amplissima, apud Belgas, dignitate, constituto, in Europam, nave, ante hos sex annos, advecta fuerat, quam dono postea acceptam, et cavea inclusam, navis Belgicae

(a) Is nempe fuit Ioannes Albertus a Sichtermann rei Belgicae, in tractu terrarum Bengalensi, praefectus, classis inde in Belgium redeuntis dux, et in societatis Indiae orientalis senatu, qui Bataviae est, consiliarius ordinarius.

[4]
praefectus (b) spectaculi caussa, per amplissimas Germaniae urbes, produxit. Ita vero accidit, ut duo viri doctissimi (c) operae pretium se facturos, existimarent, si, oblata spectandi occasione, Rhinocerotem paullo diligentius considerarent, atque, in describendo illo, nonnihil studii laborisque ponerent, et in conspectum darent, quae recentiores potissimum hodoeporici scriptores, de Rhinocerote, litteris consignaverant. Utne igitur laborem, qui supervacaneus videri posset, temere suscipiamus, et cramben, ut aiunt, bis coctam adponere videamur, omnis iis, que Tachardus (d), Chardinus (e), Wormius (f), Neuhofius (g),

(b) Cognomine Mouthius dictus nobilis domitus Van der Meer.
(c) Carol. August. a BERGEN, celeberrimus in academia Viadrina, artis salutaris doctor, in Oratione de Rhinocerote Francof. 1746 in 4to. I.M. BARTH, im Schreiben an einen guten Freund, darinnen von Rhinocerote, oder Nashorn, umstaendliche Nachricht gegeben, und zugleich untersuchet wird, ob dieses Thier der Hiob XL.10 beschriebene Behemoth sey. Regensb. 1747. 4to.
(d) Voyage de Siam des peres Iesuites par Guy TACHARD Tom. I Livr. II p.67 edit. Amst. 1689 12mo.
(e) Voiages de Msr. le Chevalier CHARDIN en Perse et autres lieux de l'Orient. Tom. IIX p.132 sqq. edit. quae Amst. 1711 in 12 prod.
(f) Io. Gottlieb WORM, Ost-Indian-und Persianische Reisen p. 54. 185. 344. 1092. (g) Io. NEUHOFF, Gesanschafft der Ost-Indischen Gesellschaft in den vereinigten Niederlaendern an den tartarischen Cham p.370 sqq. edit. Amstelod. 1666. 4to.

[5]
Kolbius (h) et alii, qui iter, in Asiam et Africam instituerunt, easque peragrarunt terrarum orbis regiones, in Rhinocerote, observarunt, silentio etiam, maxima ex parte, praeteribimus, quae Conradus Gesnerus (1) Ulysses Aldrovandus (k) Ioannes Ionstonus (l) Samuel Bochartus (m) Wolfgangus Franzius (n) qui animalium scripserunt historias, de eiusmodi bellua, commemorant. Ad ea potius oculos animumque intendemus, quae in veterum Graecorum pariter et Romanorum scripsorum monimentis, de Rhinocerote, passim leguntur: qua ratione, ab iis gratiam nos forte inituros esse, speramus, qui vetustatis memoriam libenter repetunt, neque Graeci Romanique sermonis saporem prorsus deposuerunt.
NOMEN Rhinocerotis origine Graecum, atque , naso, et cornu, fuisse compositum, cum verbi ipsius ratio, primo statim adspectu docet, tum antiqui scriptores,

(h) M. Peter Kolbens vollstaendige Beschreibung des Africanischen Vorgebürges der guten Hofnung p. 159 sqq.
(i) Histor. animal. L.I p.952.
(k) Histor. quadrupedum bisulc. C.XXXIII p.362 sqq.
(l) Histor.natural. de quadrupedibus L.II Artic.XI p.98.
(m) In Hierozoico L.III c.XXVII p.948. Conf. cap. XXVI p.930.
(n) Histor.animal.cum commentar. et supplement, Io. Cypriani P.I c.XI p.53 et p.603.

[6]
suo suffragio, confirmant. Curtius (o) certe scribit: hoc nomen belluis eis inditum a Graecis, sermonis eius ignari, aliud lingua suo usurpant. Et Dio Cassius (p) [Greek] rhinoceros cornu, ex ipso naso, prominens habet, hincque suum nomen invenit. Quo cum consentit Diodorus Siculus (q) et inquit, [Greek] animal vocatur, a re ipsa, a naso scilicet cornuto, rhinoceros. Aelianus (r) denique dixit: [Greek] rhinoceros, in summa nare, cornu gerit, ex quo etiam nomen traxit. E quibus omnibus, oppido intelligimus, a cornu, quod in naribus eminere conspicitur, nomen belluae isti fuisse inditum. Quae autem caussa fuerit, quam ob rem Ionstonus (s) illud animal, quod a Germanis, in vernacula lingua, Nasenhorn dicitur, vocibus aliter transpositis, Hornnase, ab iis, adpellari scriberet, illam nos comminisci haudquaquam possumus, quoniam tale nomen insolens, atque inter Germanos, quod nos quidem sciamus, inauditum est.

(o) L.IX c.1.
(p) L. LI p.526 edit. Henric. Stephani.
(q) Tom.I L.III Biblioth.hist. Sect.XXXV p.200. edit. Wesseling.
(r) L. XVII de Animal. natura c.45.
(s) Histor.natural. de quadruped. l.cit.

[7]
Quamvis autem Rhinocerotem, a cornu, in naribus, eminente, nomen accepisse, nemo dubitet; ea tamen in re, Graeci Romanique scriptores, a se invicem, opinione discrepant, utrum tantummodo unum, an duo cornua hebeat. Sed cohibebimus, ab indicando eiusmodi dissensu, tantisper calamum, dum infra, de illo dicendi, locus se obtulerit.
TERRA, ubi gignitur Rhinoceros Asia et Africa est. Imprimis Bengala, Cambaia, et Patane, olim Perimuda dicta, illud animal procreant. Etiamsi enim Curtius (t) Indiam 'rhinocerotas alere, non generare', scribit, quoniam natale Rhinocerotis solum, sicuti cum Raderocellarius (v) observat, Aethiopiam tantummodo esse, fortasse putavit: attamen sententiae, quam prodiderat, quasi oblitus, ubi Alexandrum, Poro devicto, in Indiam, penetrasse, commemorat, Rhinocerotas, in india reperiri, his verbis (x) significat: 'Rhinocerotes quoque rarum alibi animal, in iisdem montibus erant.' Quis autem, in eos montes, id animal aliunde advectum,

(t) L. IIX c.9. Miror eodem errore inductum fuisse Chardinum cum l.c. Tom. VIII p.133 de Rhinocerotib. scriberet: 'Ethiopie est le pais où il y en a davantage, et je n'ai pas pu decouvrir qu'il y en ait aux Indes.'
(u) Uterque ad Curtius loc.cit.
(x) L.IX c.1.

[8]
non ibi natum, crediderit? Praeterea Scriptores itinerum, qui 'dolato, confisi ligno', ut poetae (y) verbis utamur, 'animam ventis commisere', ut alio quid fieret in orbe lustrarent oculis, in India procreari Rhinocerotas, experientia edocti didicerunt. Et ipsa bellua, quae scribendi occasionem, materiamque nobis suppeditavit, atque innumerabiles, per omnem Germaniam, spectatores invenit, secundo, postquam foetum mater enixa fuerat, mense, in regione Bengalensi, Assem dicta, ab indiis, qui matrem telis confectam occiderant, capta, et ad nobilissimum Sichtermannus, quem, honoris caussa, iterum nominamus, adducta, et cicurata fuit. In Africa, et praesertim in Aethiopia, inveniri Rhinocerotas, Hesychius (z) non solum tradit, ubi Rhinocerotem [Greek] 'animal quadrupes, in Aethiopia' vocat, sed Pausanias (a)

(y) Iuvenal. Sat.XII 57.
(z) Sub voce 'rhinoceroos'
(a) In Boeotic. p.297 edit. Wechel. Hieron. Cardanus de subtil. l.X. Rhinocerotem non Aethiopocum sed Indicum adpellat taurum. Rhinocerotas vero, a Pausania, tauros vocari Aethiopicos nemo mirabitur, qui elephantos etiam, a Romanis, Lucas boves, dictos, legerit; cuis re caussam esse, referunt Varro, Plinius aliique, quod Romani nullum animal grandius bove viderant, antequam Pyrrhus, Epirotarum rex, A.V. C.CCCCLXXII. Tarentinis opem ferens, elephantos, in Lucania, adversus Romanos, [9] produceret. Invenimus hoc elephanti nomen in Enni fragmentis, p.305 edit. Hesselii, ubi hoc proverbium legitur: 'atque prius pariet locusta lucam bovem', apud Lucretium l.V de rer.nat. v. 1300 sqq. 'Inde boves Lucas turrito corpore tetros, Anguimanos belli docuerunt volnera Poeni, sufferre,' nec non apud Lactantium qui libr. de Opif. Dei c.3 scribit: ' potestne igitur aliquis, cum videat, etiam boves Lucas cum immanissimis corporibus servire homini queri de opifice Deo? Conf. Plinius l. IIX Hist.nat. c.6 atque e recentioribus, qui pluribus verbis de hoc nomine commentatus est, Gisbert. Cuperus, exercitat. II de elephantis, in numis, inventis, quae Tom. III in thesauro Antiquitat. Romanar. Sallengrii extat. It. Georg. Christoph. Petri ab Hartenfels elephantographia curiosa P.I cap.II p.9 sqq.

[9]
etiam testatur, quum se vidisse, ait [Greek] 'tauros Aethiopicos, quos a re ipsa, Rhinocerotas nominant, quod illis, in nare extrema, cornu prominet': et alio loco (b) idem scribit: [Greek] 'Aethiopici tauri, e naribus cornua extrudunt.' Fuerunt quidem viri doctissimi, et inter eos, Angelus Politianus (c) qui Pausaniam, iis, quae protulimus, verbis, non Rhinocerotem, sed taurum Aegyptium describere, existimarent; sed eorum sententiam

(b) In Eliacis p.159.
(c) In Miscellan. c.56.

[10]
Aeliani (d) iuxta et Plinii (e), quam nobis de Aethiopicis tauris dederunt, refellit descriptio. Quid? quod Conrad. gesnerus (f) et Laelius Bisciola (g) Mutinensium polyhistor, hanc caussam, satis, ut aiunt, perorarunt, et Domitium Calderinum, criticum seculi XV celeberrimum, adversus Politianum, strenue defenderunt. Apud Festum (h), quidam 'Rhinocerotem esse', aiunt, 'bovem Aegyptium': sed depravatum fuisse Festi locum Dacerius (i) observat, et, 'Aethiopicum' legi, debere, pronunciat. Lucilius (k) etiam, poeta antiquissimus, hominem dentibus, ex ore, prominentibus conspicuum Rhinoceroti adsimilavit Aethiopico, cum scriberet:
Broncus novit lanius, dente adverso, eminulo; hic est
Rhinoceros velut Aethiopus.
De Axomite, nobili, in Aethiopia, emporio, quod Auxumen vocant alii,

(d) L.XVII de Animal.natur. c.45.
(e) L. VIII histor. animal. c.21.
(f) Histor. Animal. l.cit.
(g) Tom.II horar. subsecivar. L.II c.23 p.156 sqq.
(h) L. XVI de verbor. significat. p.448 edit. in usum Delphini.
(i) In Observat. ad cit. festi loc.
(k) E reliquiis L.III Sat. p.30 edit. Francisc. Dousae. Bronci autem Brocci, et Brochi, adpellantur, qui os productum et dentes, ex ore, prominentes habent. Vid. Nonius l.I p.102.

[11]
haec Arriani (l) verba legimus: [Greek] 'omne ebur, quod est ultra Nilum, Axomitam per Cyneium (fluvium) defertur, inde Aduli: omnes itaque elephantorum aut Rhinocerotum occisorum multitudo, in superioribus locis alitur, raro autem in locis iuxta mare, ipsamque urbem Aduli' (m) conspiciuntur. Et idem, paullo post (n), scribit, [Greek] 'ex interioribus, Arabiae locis, affertur ebur et Rhinoceros:' uni more, Graecis usitato, synecdochice pro elpahntis dentibus et Rhinocerotis cornibus ponitur:

(l) In maris Erythraei Periplo p.2 edit. Stuckii quam lege in scholiis ad h.l. p.13.
(m) Vara ratione Aduli oppidum, quod vicum Stuckius nominat, a veteribus scribitur. Nos cum Stephano consentimus, qui ex Herodiano probat, verum nomen esse 'Adoolis', propterea quod Plinius L. VI Hist. natural. c.29 'Aegyptiorum servos, a dominis profugos id oppidum condidisse' memorat, et 'maximum emporium Troglodytarum etiam Aethiopum' esse dicit. Addit etiam: 'abest a Ptelemaide quinque dierum navigatione: deferunt plurimum ebur, Rhinocerotum cornua.'
(n) P.3 libri cit. et Stuckium in scholiis p.21.

[12]
id enim alia mercium genera, produnt, quae, ex iisdem locis, adferri perhibentur. Et haec hactenus de regionibus, ubi Rhinoceros generatur.
Qua solertia, in describendo Rhinocerote, usi sint veteres auctores, es iis patebit, quae, de illo, recentiores, in commentariis suis adnotarunt. Quo perspectiora enim habebimus, quae utriusque generis scriptores, de Rhinocerotis FORMA, natura, et proprietatibus, commemorant, eo facilius narrationis veritatem diiudicare poterimus. Audiamus itaque Jacobum Bontium, medicum, rerum in India, obuiarum peritissimum. Ille Rhinocerotem, plus vice simplici, in patrio et natali solo, suis conspexit oculis, et proinde sic descripsit (o): 'cute e nigra est cinericia, instar elephantinae, rugosa admodum, cum profundis plicaturis, circa latera ac in dorso: crassam admodum habet pellem, ut quae ictui Iaponicae macherae facile resistat. Neque enim haec bestia, ut apud nos pingitur, scutis munita est, sed hae plicaturae hos clypeos mentiuntur, neque una pars durior est altera. Rostro est porcino, sed ante acutiore, neque tam obtuso, in cuius extremitate, cornu istud extat, unde nomen fortita est bellua, aliud altero maius, pro aetate Rhinocerotis.

(o) In libro de medicina Indorum p.16.

Colore etiam cornu variat, modo nigrum, modo cinericium, modo album est. Magnitudine autem corporis mediocris staturae, elephantem proxime accedit mediocrem, nisi quod pedibus sit longe humilioribus, et propterea etiam tam conspicuum non est animal.' His Bontii verbis, descriptionem Rhinocerotis, a Georgio de Sepibus adlatam, e museo Kircheriano (p) adiungimus: 'Animal est grande, durissimo et solidissimo corio, ceu thorace ferreo, a natura loricatum. Corporis mole elephanto non impar, a qua tamen nonnihil deficit, eo quod breviores habeat pedes. Caput habet ad modum suum, in rostrum acutius, et usque ad frontem productum, gravissimi ac robustissimi colli, os repandum, extra nares ei excrescit cornu rotundum, et robustissimum parumper versus frontem incurvatum, ferrugineum nigrorem habens, caudam more boum, eiusque formae gestat, feritate, dolo, et fortitudine corporis molem aequat, adeo ut nulli belluarum cedat.' Omnium vero adcuratissime, siquidem de bellua, quam, in Germania hoc tempore, vidimus, ferendum est iudicium,

(p) Cap.VI p.30. edidit quidem istam Musei Kircheriani descriptionem Phil. Bonanni Rom. 1709 in fol. multo auctiorem amplioremque; illa vero Rhinocerotis descriptio, quam Georg. de Sepibus dedit, in editione Phil. Bonanni locum non invenit.

[13]
descripsit Rhinocerotem Caralous Augustus a Bergen, in ea, quam supra laudavimus, oratione, ubi Rhinocerotem esse, dixit, (q) 'animal, quadrupes, peregrinum, stupendae molis, visu horrendum, coloris fusci, pilis destitutum, loricatum sive magnis cutis plicis ac pedibus in corporis comparatione humilibus donatum, cornu in naso gerens paullo recurvum, acuminatum, a quo et nomen vi Graeci vocabuli toti belluae impositum est.' (r) Ante Aristotelem, de Rhinocerote, e veteribus, scripsisse neminem, ut crederemus, facile quidem adduci poteramus, propterea quod, in decem illius philosophi libris, [Greek] 'de animalium historia', nullam Rhinocerotis mentionem factam reperimus: sed quoniam ex quinquaginta voluminibus, quae is, Plinio teste (s) de Animalibus scripta reliquerat, plurima

(q) Plagul. B. column. 1.
(r) Iam haec scripseramus, cum in tabernis librariis inveniremus schediasma, quod titulum praefert: die natürliche Historie des Nashorns, welche von Doctor Parsons, in einem Schreiben an Martin Folkes, Rittern und Praesidenten der Koeniglich-Englischen Societaet abgefasset, mit zuverlaessigen Abbildungen versehen, und aus dem Englischen in das Deutsche übersezet worden von D. georg. Leonh. Huth, Nürnb. 1747 in 4. Exhibetur p.8 sqq. Rhinocerotis anno 1739 Kalendis Iuniis in Angliam advecti descriptio, qua nihil adcuratius luculentiusque exhiberi potuit.
(s) L. IIX histor.natural. c.16. Digna omnino verba sunt, quae heic legantur: [p.15] 'Alexandro M. rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi, delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot millia hominum, in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque alebant: quibusque vivaria, armenta, alvearia, piscinae, aviaria, in cura erant, ne quid usquam gentium ignoraretur ab eo: quos percontando, quinquaginta fere volumina illa praeclara, de animalibus condidit.'

[15]
perierunt, fieri etiam potuit, ut quae Aristoteles, e scriptoribus antiquissimis de Rhinocerote, cognia habuerat, cum aliis rebus, ad declarandam animalium naturam pertinentibus, iniuria temporum, interciderent. Igitur, inter Graecos, quod nos quidem sciamus, scriptores, primus fuit Agatharchides Cnidius, professione Grammaticus, tempore Ptolemaei Philometoris, clarissimus, qui in libro [Greek] 'de mari erythraeo', Rhinocerotis formam describere adgressus est. Insignem, e libro quinto particulam, Photius, patriarcha Constantinopolitanus, [muriobiblon], seu bibliothecae suae (t) inseruit, ubi haec legimus: [Greek]

(t) Cod. CCL p.361 edit. Schotti. Conf. Fabricius L. III Biblioth. Gr. c. VIII p.207. it. Henric. Dodwell in dissert. Scriptoribus Geographiae veteris minoribus Graecis, quos Io. Hudson edidit, praemissa, ubi Tom. 1 p.49 sqq. Agatharchiden, de mari Erythraeo librum regnante Ptolemaeo Alexandro, scripsisse, perhibet.

[16]
'Rhinoceros vastitate quidem non minor, sed altitudine inferior est elephanto.' Talia etiam sunt, quibus Artemidorus Ephesus (u) apud Strabonem, Dio Cassius et Diodorus Siculus eximiam corporis molem Rhinoceroti tribuunt, elephantem tamen magnitudine parem esse negant. Ille enim ait (x), [Greek] 'Rhinocerotes magnitudine, ab Elephantis superantur': iste (y), 'si altitudinem exceperis' [Greek] 'elephanto similis est Rhinoceros': hic (z) denique, [Greek] 'Rhinoceros robore, et vi, elephanto similis, sed illo humilior est.' Neque vero in alia, Oppianus suit sententia, cum Rhinocerotem Oryge, qui, e caprarum silvestrium, quas Lybia procreat, genere est, haud multo maiorem scriberet, his verbis (a) usus: [Greek]

(u) Fuit Artemidorus Ephesus, non obscuri, inter Geographos, nominis, qui Olympiade CLXIX floruit, et XI Geographiae libros scripsit, quorum reliquiae in minoribus Geographis Graecis Tom.I p.76 inveniuntur. V. Fabricius L. IV, Bibl. Gr. c. XIII p.406.
(x) Ap. Strabonem L. XVI, Geograph. p. 1120, edit Almeloveenii.
(y) Loc. iam cit.
(z) Loc. supr. cit.
(a) L. II s. de venatione, v. 551, sqq.

[17]
'Rhinoceros autem Oryge (b) quidem est corpore impetuoso, non multo maior.' Nam praeterquam quod Aristoteles, Plinius, et Aelianus Orygem, corporis mole superare tauros docent, et Strabo, 'Rhinocerotem se vidisse', testatur, 'qui magnitudine [ton tauron] aequaverit'; ipse etiam Oppianus (c) elephantis, quos descripsit, proxime subiungit Rhinocerotas, et, corpore satis grandes esse, indicat. Consentiunt, ea in re, cum Graecis scriptoribus, inter Romanos, Plinius et Solinus, quorum alter (d) Rhinoceroti 'longitudinem cum elephanto', de quo paullo ante dixerat, 'parem crura autem multo breviora tribuit': alter (e) Rhinocerotem 'longitudine' quidem 'ipsis elephantis parem, breviorem tamen cruribus' esse, pronunciat. Nullos, in corpore, pilos habet Rhinoceros, si quandam frontis partem exiguam, aures, et caudam exceperis, in quibus rari quidem pili,

(b) Oppianus libr.cit. v.446 sic de Orige: Saevus Oryx, et omnibus feris maxime infestus, et a Martiale L.XIII Epigr.90, Saevus Oryx dictus fuit.
(c) Loc.cit.
(d) L.VIII Hist.Nat. c.20
(e) In Polyhistore c.XXX p.41 edit Cl. Salmasii.

[18]
sed perasperi adparent. Cutis dura et crassa belluam tegit, et instar thoracis, adversus vim, quasi munire conspicitur. Illam telis imperviam esse perhibent, quod etiamsi de uno alteroue telorum genere, valere arbitramur; de globulis tamen plumbeis, quos, e sclopetis, eiaculari, hac nostra aetate, solemus, dubitatio suboritur, quam nemo, nisi experientia edoctus, nobis eximere poterit. Agatharchidae quidem (f) Rhinoceros [Greek] 'pelle insignis est, quae contactum admittit tenuiorem'; Diodorus tamen Siculus (g) [Greek] 'pellem firmissimam' et Aelianus (h) [greek] 'pellem firmam, et iaculo aegre perviam', eidem tribuit. Omnes, nisi fallimur, habent, quo confirmare possint suam sententiam. Cutis enim in Rhinocerotum catulis, necdum adultis, ea inprimis parte, qua plicas, in tergo, habent, mollior omnino est contactu: durior autem et multo asperior adparet, ubi grandior ab annis, factus Rhinoceros, lorica quasi, per totum corpus, contegitur. Cave autem existimes, oscitare Oppianum, et colorem, a re ipsa, prorsus alienum, Rhinoceroti tribuere, cum, rufa fronte illum insignem, ut purpureis

(f) apud Photium l.c.
(g) Loc.cit.
(h) L. XVII de animal. natura c.44.

[19]
maculis, in tergo, conspicuum, producit. Verba poetae (i) haec sunt: [Greek]. Conradus Rittershusius latine reddidit: 'sensim vero in rufa et pulcricoma fronte, et in dorso, maculae confertim purpurascunt.' Nam rariores, quos supra diximus, in fronte, pili, ad rufum colorem proxime accedunt, et maculae, quibus Rhinocerotis corpus, ut Plinii (k) verbo utamur, 'se quasi loricat', purpuram omnino referunt, non quidem splendidam illam et rubentem, quam [porfurida] Graeci proprie dixerunt, 'sed plebeiam', quam Cicero (l) nominat et 'fiscam', quae propterea quod ad glaucum colorem vergebat, et mare fluctibus commotum, imitari videbatur [Greek] (m) a veteribus Graecis dicta est. Et quid pluribus

(i) L. II v.558, 59.
(k) L. IIX hist.nat. c.24
(l) In Oration. pro Sextio c.8 ubi, Pisonem birum, qui gravitatem quandam affectabat, eiusmodi purpura delectatum fuisse, scribit.
(m) Purpura apud antiquos varia fuit, sed una proprie, hoc nomine, adpellata est, quae a Graecis [porfuris] nominatur. Rubra illa erat, et maxime splendida: [foinikis] puniceum referebat colorem: [haloorgis] ad glaucum colorem accedebat, quem mare, ut poetae aiunt, iratum prae se fert. Conf. Hadrian. Iunius L.II Animadvers. c.2.

[20]
verbis opus est? Homeri (n) verba; [Greek] 'cum purpurascit magnum pelagus fluctibus' Eustathius exponit: nigrescet. Et Hesychius (o) [Greek]. Quid autem de illorum scriptorum sententia statuendum est, qui buxeum Rhinoceroti colorem tribuunt? Sunt ex eorum numero, apud Graecos, Agatharchides (p) qui belluam {greek] 'colorem habere buxo similem': et Diodorus Siculus (q), qui similiter [Greek] 'colorem buxo similem habere', dixit: apud Romanos autem, Plinius (r) et Solinus (s), quorum uterque Rhinoceroti 'colorem buxeum' adsignat. Hos certe omnes refellere videtur Strabo (t) cum de Rhinocerote, a se conspecto, ita scribit: 'eius', scilicet Rhinocerotis', 'quem nos vidimus, color non buxeus, sed elephanti similis erat.' At enim, nos caussam esse videmus nullam, quam ob rem Graecos, quos adduximus, Romanosque

(n) L. XIV Iliad. v.16.
(o) In voc. [porfurei]
(p) Apud Photium loc.iam cit.
(q) Loc.cit.
(r) L. VIII Hist.Nat. c.20.
(s) In Polyhist. l.supr.cit.
(t) L. XVI Geogr. p.1120.

[21]
scriptores, tanquam opinione deceptos, erroris cuiusdam arguamus. Nam buxeus color, si Romanam loquendi consuetudinem spectamus, a subfusco, saltem livido et cinereo, proxime abest, et propterea, a Martiale (v), piceo iungitur colori, ubi Maximinae, feminae edentulae, 'piceos plane buxeosque dentes' tribuit. Quid? fieri etiam potuit, ut Straboni talis, sub adspectum, veniret Rhinoceros, qui annosus erat, et proinde solis aerisque vaporibus diu expositus, nigrescere coeperat, in corpore: cum alii scriptores, Rhinocerotas describerent iuvenculos, quos buxei coloris esse conspexerant.

CAPUT belluae, qua parte os prominet, ad rostri similitudinem accedere, Strabo (x) observavit, qui [Greek] 'apri formam' id referre existimat. In naribus, cornu eminere, supra iam diximus. Id a veteribus, diversa ratione describitur. Agatharchides, Strabo, Diodorus Siculus [keras] vocant [simon], quod Solinus (y) 'cornu repandum' nominat. Aelianus (z) [Greek] 'in extrema parte acutum' esse, ait: Oppianus (a) autem, [Greek]

(v) L.II Epigr. 41.
(x) Libr. cit. p.1120.
(y) In Polyhist. loc.cit.
(z) Loc. supra cit.
(a) Libr.cit. v.558 sqq.

[22]
'exiguum supra summitatem nasi, surgere cornu, grave, acutum', dicit, idque poetarum more [Greek] 'saevum telum' (b) adpellat. Nimirum in cornu Rhinocerotis, singulare et prorsus eximium belluae robur residere, crediderunt veteres. Id sane, e Strabonis (c) sententia, [Greek] 'omni osse durius est, et, quemadmodum Agatharchides, Diodorus Siculus, et Aelianus sibi persuasum habuerunt, [Greek] 'in summa nare, cornu acutum est, quod ferro non concedit robore.' Pluribus verbis rem, poetarum more, exaggerat Oppianus (d): [Greek] 'Illo, cornu, ferrum transiicit, facto impetu, vulnerans, firmumque dissecat saxum.' Sed talia plerumque magnificentius iactari, ab antiquis scriptoribus, experientia edocti novimus, cum paucula quaedam ramenta oculis nostris

(b) Sic, e graeco, vertit Rittershusius [to aor], quod proprie 'ensem' significat. Apud Hesiodum, in Scuto Hercul. v.220 Perseus, 'ensem aereum' nigro capulo suspensum, habet. Hesychio [aor] est [xifos], et [machaira].
(c) Libr. iam saepius cit.
(d) Libr.cit v.554.

[23]
obiicerentur, quae de cornu Rhinocerotis, quem vidimus, cultro derasa, non nemo, adversus morbum, nescimus quem, a belluae custodibus, obtinuerat. Id alioquin omnibus facile largimur, quod Rhinoceros, animal immane, ferox et indomitum, 'cum terribiles', ut poeta ait (e), 'exarsit in iras', non feras solum et homines cornu vulnerare, sed etiam arbores, et quidquid eidem obvium fuerit, impetu facto, prosternere possit.
Num Rhinocerotes inveniantur bicornes, in disceptationem et controversiam vocari, intelligimus. Veteres Scriptores tantum non omnes, Pausania et Martiale excepto, unum tantummodo cornu Rhinoceroti tribuunt. Pausanias (f), Aethiopicos tauros, quos Rhinocerotas esse, supra ostendimus, duo habere cornua, ait, alterum [Greek] 'e nare extrema, prominens cornu', alterum [Greek] 'supra illud, non magnum'. Hanc sententiam, alio loco, his verbis confirmat (g): [Greek] 'Aethiopici tauri, e naribus, cornua extrudunt.' Martialis (h), in epigrammate, quo Rhinocerotis, cum urso, pugnam,

(e) Martialis Libr. de Spectaculis Epigr. IX.
(f) In Boeotic. l.cit.
(g) In Eliacis p.159, edit. Wechel.
(h) Libr. de Spactacul. epigr. XXII.

[24]
in amphitheatro Domitiani factam, describit, belluam omnino bicornem designare videtur, quae
gravem gemino cornu sic extulit ursum,
iactat ut impositas taurus, in astra pilas. (i)
Sed vitio laborare epigramma, ii praesertim viri docti suscipantur, qui, Rhinocerotem nonnisi unicornem inveniri, statuunt. Inprimis corruptelae suspicionem movet, quod dictu admodum difficile sit, qua ratione, Rhinoceros, altero simul cornu, quod dorso proximum esse memoratur, ursum efferre, et in altum iactare potuerit. Auget praeterea mendi suspicionem, aliud Martialis epigramma (k), ubi is unum modo Rhinoceroti cornu adscripsit, dixitque:
O quam terribiles exarsit pronus in iras,
Quantus erat cornu, cui pila taurus erat.
Ita vero interpretes, verba epigrammatis, diverso

(i) Eiusmodi pilae nonnumquam e vestibus, ad speciem pilae collectis, interdum instar humanae effigiei e pannis purpureis foeno et stramine fartis solebant fieri, quoniam, purpureo colore, belluae maxime efferabantur. Nicol. Perottus in Cornucopiae col. 634 initio, ad hunc usum, e stramine, formatas, in humanam speciem, imagines, adhibitas fuisse refert. Conf. Matth. Raderum ad dict. Martial. libr. epigr. IX. Vincentium Collessum ad h.l. et alios, qui in Martialis epigrammata commentati sunt.
(k) Epigr. IX.

[25]
modo, emendare adgressi sunt. Non nullas eorum coniecturas Samuel Bochartus (l) adducit, inter quas verisimilitudinis speciem prae se fert Iani Dousae emendatio, qui, sublato verbo 'ursi' substituit 'urum', quem etiam a Vincentio Collesso (m), aliqua ex parte, probatum, et a Michaele Maittairio (n) in textum, loco 'ursi' receptum, conspicimus. Ipse Bochartus, aliam epigrammati medelam adferri posse, existimat, et mutatis casibus, poetam 'gravi geminum', non vero 'gravem gemino', forsitan scripsisse, dicit, ut Rhinoceros geminum ursum, id est, duos ursos, non uno quidem temporis momento, sed alium post alium, extulisse intelligatur. Sed cum huic, tum alii cuidam coniecturae, qua 'geminum' in 'Geticum' mutatur, non ita multum tribuere videtur Bochartus, siquidem haec dictis subiungit verba: 'sed geminum probo magis, quia sequenti versu':

(l) In Hierozoico, P.I L.III c.26.
(m) A ddictum epigr. in edit. ad usum Delphin.
(n) In edit. nitidiss. quae Londin. anno 1716 in 12mo prodiit. Matth. Raderus in commentar. ad haec verba p.52 ita scribit: 'expono igitur versum, Rhinoceros bicornis, suo cornu gemino, non secus ursum, in aerem est eiaculatus, atque taurus pilam hoc est effigiem hominis foeneam, aut alia materia fartam.' Lectu etiam digna est epistola, quam, ab amico scriptam, Raderus commentario suo p.53 inseruit, ubi sententia eorum, qui loco 'ursi', legunt 'uri', defenditur.

[26]
iactat ut impositas taurus, in astra pilas,
'poeta plures videtur opponere pluribus ursis.' Iam plus nimio fortasse disputatum fuit, de Martialis epigrammate. Illud silentio tamen praeterire non possumus, quod Ezechiel Spanhemius (o), eam interpretum sequi videatur opinionem, qui, 'gravem gemino cornu urum', a Rhinocerote, in aere elatum fuisse, arbitrantur. Scribit enim: 'illud utique certo statuendum est, haud impingere potuisse Martialem, testem illius spectaculi, et visi, in eo Rhinocerotis, qualem modo adductus Domitiani numus exhibet, oculatum, ut geminum ibi cornu Rhinoceroti tribueret: quippe etiam unum cornu duntaxat, alio loco, eidem, ferae largitur' (p): quantus erat cornu, cui pila taurus erat.
Verum enim vero, si dicendum quod res est, inter duos numos, quos Spanhemius, adconfirmandam, adversus Ionstonum, Aldrovandum, et Pierium, sententiam, e cimeliarchio Pembrokiano, protulit, argenteus ille, nisi fefellerunt nos oculi, aut scalpendo, manus erravit artificis, duo, in Rhinocerote, cornua exhibere videtur (q). His animo, pro

(o) De praestantia et usu numismatum antiquorum, Tom. I dissertat. Iv p.188.
(p) Epigr. IX v.4.
(q) Nonsolum duo illos Domitiani numos, quos e Pembrokiano cimeliarchio Spanhemius protulit, omni, qua quidem fieri potuit, sollertia, delineandos, [p.27] aereque incidendos curavimus; sed illis quoque tertium, aereum quidem, eiusdem Imperatoris numum, quem idem Spanhemius, e numophylacio equitis aurati Andr. Fontaine adfert, adiecimus, nostrisque lectoribus, in libelli fronte, exhibuimus.

[27]
eo ac decet, reputatis, in eam adducimur sententiam, ut Rhinocerotas inveniri bicornes, profiteamur. Quis enim, quaeso, omnium museorum (r), ubi duplex Rhinocerotis cornu adservatur, fidem dubiam suspectamque reddiderit? quis temere contradixerit tot testibus, qui Rhinocerotas bicornes a se, conspectos, memorant. Certe, inter eos, Petrus Kolbius (s),

(r) V. c. in museo regio Danico, quod Oligerius Iacobaeus Hafn. 1696 in fol. descripsit: in museo quodam Augustae Vincelicorum, cuius Lucas Schroeckius in Ephemerid.Nat. Curiosorum meminit: et in museo Hans Sloane Londini, teste Parsonio epist. cit. p.14.
(s) In der Beschreibung des Vorgebürges der guten Hofnung l.cit. ubi Kolbius ita: 'Noch ein ander Horn stehet auf der Stirn, in gerader Linie met ienen. Dieses ist gelb, und bey einem iungen Nashorn, ungefahr einer Hand breit: bey einem alten auf das höchste sechs Zolle. Dieses Horn verhindert, dass das andere auf der Nase, nicht so groses Unheil anrichtet, als er ausserdem thun koennte.' In collectione variorum Scriptorum, quae, a fratribus de BRY, titulo 'das Orientalische Indien', aliquot tomis, Francof. anno 1601 sqq. in f. edita fuerunt, legimus P. IX Continuat. p.25 de Rhinocerote, haec verba: 'es hat auch daselbst (auf der Insul Iava) viel wilde Thiere, so man Rhinoceros nennet, und hatte kurtz vor der Holländer Ankunfft, der König sonderlich einen gefangen, der ganz um den Leib, mit harten dicken Schilden umgeben, und einen harten Schild zufoerderst an der Stirne [p.28] hatte, an welchen den ein Horn, etwa 2 Spannen lang, strack über sich in die Hoehe gerichtet, gestanden; desgleichen hatte es auch auf den Rücken, allernaechst am Halse, auch ein Horn stehen, so etwa eine Hand lang gewesen.'

[28]
rerum, quas Africa procreat, doctus atque idoneus spectator aestimatorque, Rhinocerotas, in itinere saepe numero obvios sibi factos, refert, qui aliud in naribus, aliud in fronte cornu habuerint. Illud, in fronte cornu lutei vel flavi coloris esse, et in adultis Rhinocerotibus, si altitudinem spectaveris, sex unciarum, seu digitorum mensuram non excedere, testatur. A natura autem cornu fronti Rhinocerotis additum coniicit, ut impedimenti loco sit, ne is altero cornu, quod in naribus, paullo erectius est, nimis laedere, et damnum dare possit. Quid? applissimus Sichtermannus, eo tempore, quo filium, eximia spe iuvenem, ad Patrem carissimum, scholae Provincialis Portensis Rectorum, quem Deus nobis diutissime conservet, studiorum caussa, perduceret, ea de re interrogatus, omnia ita se ut diximus habere, et dari Rhinocerotas bicornes, respondit. An eiusmodiRhinocerotes, diversi, ab aliis, generis existimari debeant, nemo, nisi testis [autoptes] definire poterit. Mares faltem duobus cornibus, ut quidam opinantur, a feminis, non distingui, certum est, et Rhinocerotis exemplo comporbatur, qui anno MDCCXXXVIIII [1739] in Angliam advectus fuit.

[29]
Quodsi exemplis, quae in eiusmodi controversiis plurimum valent, res diiudicanda foret, in Africa plures, quam in Asia Rhinocerotas reperiri bicornes, forte dixerimus, Et ab ea sententia proxime abfuit Bernhardus de Montfaucon (t), cum pavimentum musiuo opere concinnamtum, et varii coloris lapillis structum, e templo Fortunae Praenestinae, aere incisum, quinque foliis maioribus, exhiberet. Tametsi enim, in eximio illo antiquitatis monimento, Rhinoceros uno tantum armatus

(t) V. Supplement au livre de l'antiquité expliquée Tom. IV l.VIII Chap. I p.159. Facere non possumus, quin Cosmae Aegyptii, qui etiam Indopleustes dicitur, verba, prout a Bernhardo de Montfaucon adlata sunt, heic omnia adiiciamus. 'Hoc animal Rhinoceros, a cornibus naso haerentibus, vocatur: eo autem ambulante cornua subagitantur: cum autem furore plenum obtuetur. cornua vibrat: ipsaque immobilia et firma consistunt, ut etiam arbores eradicare possit, cum maxime a fronte posita sunt. Terribilissimum porro est, atque elephanti maxime inimicum. Pedes atque pellem elephanti similes habet: pellis eius exsiccata digitorum quatuor spissitudinem habet, qua nonnulli vomeris loco, ad aratra, utuntur, illaque terram sulcant. Rhinocerotem Aethiopes, propria dialecto Aru, aut Harisi nuncupant; in secundo vocabulo, denso spiritu Alpha pronunciantes, et Risi adiicientes, ut voce Aru ipsum animal significent, voce autem Harisi figuram narium atque pellem arando opportunam indicent, hinc illi nomen imponentes. Huiusmodi animal, in Aethiopia, vivum eminus conspexi, mortuique pellem palea infertam: unde licuit adcurate describere.' Haec quidem adcurato se describere putat Cosmas: sed ut omnia adcurate descripserit, haud immerito veremur.

[30]
cornu repraesentatur; aliorum tamen scriptorum, et praesertim Cosmae, Aegyptii, qui Iustiniani, Imperatoris tempore vixerat, et omnem peragraverat Aegyptum, autoritate permotus doctissimus Bernhardus de Montfaucon, scribere haud dubitat: 'Scriptores alii paene omnes Rhinocerotes unicum tantum dant cornu, in nare, positum. Verum hi Rhinocerotem Indicum describunt, qui forte ab Aethiopico differat. Illud vero [fusiologois] explorandum relinquo.' Eiusmodi cornibus instructi Rhinocerotes vim inferunt elephantis, quibuscum sempiternas inimicitias gerere dicuntur, cuius rei caussam, a Diodoro Siculo (v) expositam habemus, qui ait [Greek] 'perpetua illi animali, cum elephante, de pascuis, concertatio est.' Haec, nisi fallimur opinione, ex Agatharchidae (x) libro, Diodorus Siculus, Aelianus (y), aliique veteres autores acceperunt, quam ob rem, 'exemplo ab uno'm ut poeta ait, 'discere poterimus omnes', si adlatis Agatharchidae verbis, illius certaminis rationem exposuerimus; Ita vero ille: [Greek]

(u) L. III c.35 p.200
(x) Ap. Photium loc.cit.
(y) libr.cit.

[31]
'in dimicatione, cum elephanto, cum hoc enim de pascuis, per omnem vitam, habet conflictationes, ventrem subit, et perrupto carnium ambitu, exsanguem facit.' His porro addit: [Greek] 'plurimi elephantes, ita exanimati cernuntur.' Isthaec versibus Oppianus (z) complectitur: [Greek] 'Ille etiam, validum licet, irruens in elephantum, saepe in pulveribus mortuum, prostravit.' Subiungimus iis, quae, a scriptoribus Graecis, prolata sunt, plinii (a) testimonium, qui, 'Rhinoceros' inquit 'genitus hostis elephanto: cornu, ad saxa, limato, praeparat se pugnae, in dimicatione, aluum maxime petens, quam scit esse molliorem.' Plinii, aliorumque scriptorum autoritati, fidem derogare videtur Chardinus (b), qui Aspahami, in primaria

(z) libr.cit. v.556.
(a) L.VIII Hist.natural. c.20. Conf. quoque e recentioribus Georg. Christoph. Petri ab Hartenfels elephantograph. curiosa P.I cap.16 p.121 seqq.
(b) libr.cit. Tom. IIX, p.132 ubi scribit: 'La relation Hollandoise, qui a pour titre l'Ambassade de la Chine, fait une description de cet animal tout a fait fausse, surtout en ce quelle porte, que c'est un desw principaux ennemis de l'Elephant: car ce Rhinoceros-ci etoit ine meme ecurie avec deux Elephans, et je les ai vu diverses fois tout trois l'un [32] pres de l'autre dans la place royale, sans se marquer la moindre antipathie.'

[32]
Persidis urbe, suis oculis se vidisse refert Rhinocerotem, cum duobus elephantis, uno eodemque stabulo, septum nutritumque, qui nihil ingenitae hostilitatis, adversus elephantos, unquam prodiderit. Sed viderit, licet, Chardinus, haec, in aula Persica, tamen a nobis minime impetrabit, ut Rhinocerotem, qui, vel duobus elephantis imparem se fore viderat, vel quotidiani victus consuetudine, paullo mansuetior factus, lenierat iras, talem etiam in saltibus, ferarum stabulis, fuisse existimemus, ubi iras inimicitiasque, adversus elephantos, exercere, et libero, in eiusmodi, belluas, impetu, irruere potuerat. Neque adlato exemplo, omnis, quae inter Thinocerotem atque elephantum est, inimicitia tollitur, sed naturalis tantummodo, quam nonnulli hisce belluis inesse crediderunt, [antipatheia] elevatur. Possumus sane aliud exemplum haud levioris momenti Chardino obiicere, quod Paulus Iovius (c), his consignatum verbis

(c) In elogio Tristani Acunii Lusitani, quod in elogiis viror. bellica virtute illustrium, a Paull. Iovio conscriptis L.IV p.363 invenitur. Illum quoque Rhinocerotem hoc carmine prosequutus est Antonius Sanfelicius: [gedicht van 12 regels, zie Jovius]

[33]
retulit: 'cum Rhinoceros, ab Oceano, in portum Ullyssiponensem, exponeretur, adspectu, atque odore suo elephantum, qui tunc in regia erat, adeo terruit, ut incredibili pavore concepto, septum caveae, ferreis ingentibus clathris permunitum, humerorum et capitis praecipiti impulsu perruperit, et in longam se proripiens fugam, terribili barritu edito, stridens et furens, cuncta obvia prostraverit.' Praeterea, Damianus a Goes, qui Emanueli, regi Lusitaniae, ab intimis cubiculis fuit, de certamine Rhinocerotis et elephanti haec narrat: 'certamini unius istorum elephantum' (qui scilicet in Lusitaniam advecti fuerant) 'cum Rhinocerote interfui: sepctaculum sane admiratione dignum, in quo elephas succubuit. Quem ludum rex felicissimus praebuit anno, (si recte memini) MDXV vel XVI.'

(d) In Hispania, quae invenitur, in Andr. Schotti Hispania illustrata, Tom. I p.1172.

[34]
Quo tempore, Rhinoceros in Europam, adductus fuerit, atque innotuerit Romanis, e Plinii verbis, mox adducendis, satis superque intelligitur, etiamsi Dio Cassius, et Suetonius, contra ista dicant, et producti, in arenam, Rhinocerotis, gloriam Augusto, imperatori, tribuant. Inter alia enim animalia, quae post actum, de Cleopatra, regina Aegypti, triumphum, in ludis, qui templi Iulii consecrationem sequebantur, Augustus (e) exhibuerat [Greek] 'multae ferae, et alia animalia, et inter ea Rhinoceros, et equus fluviatilis tunc primum Romae visi, et occisi sunt.' Isthaec Suetonius (f), his verbis, ante Dionem, extulerat: 'Solebat etiam, citra spectaculorum dies, si qunado quid inusitatum dignumque cognitu advectum esset, id extra ordinem, quolibet loco publicare: ut Rhinocerotem apud Septa'; sed nihil est, quod plinii fidem autoritatemque nobis suspectam reddere possit, utpote qui scriptor, Dione Cassio, et Suetonio antiquior, exhibiti, in arena Rhinocerotis gloriam, Cn. Pompeio,

(e) L. LI p.156 edit. Stephani.
(f) in vita Augusti c.43, quem locum Solinus c. 30 ante oculos habuit, cum scriberet: 'Romana spectacula, ante Cn. Pompeii tempora, Rhinocerotem nesciebant.'

[35]
vindicat (g), atque omnia animalia, quae, in ludis Pompeii adparatissimis, Romani populi oculis primum obiecta fuerant, adcuarte recenset. Post ea, Rhinocerotas, in Augusti, Domitiani (h), Traiani (i), Antonini Pii (k), Elagabali (l) et Gordiani (m) imperatorum ludis, fuisse productos, nemo temere negaverit. Numos Domitiani tres, Rhinocerote insignitos, uti iam supra diximus, Ezechiel Spanhemius exhibet, numoque Traiani, ab Adolpho Occone, descripto, ostendit, quod ille imperator, in quinto consulatu suo, Rhinocerotem, ut Suetonii verbis utamur, publicaverit. Idem iste illustris, et in re antiqua maxime versatus, Spanhemius, in Pyrrhi Ligorii antiquariis lectionibus, quae nondum editae, inter libros Christinae, reginae Suecorum, Romae adferuantur, quendam Domitiani numum se vidisse depictum, scribit (n) in quo, Rhinoceros,

(g) L. VIII Hist.nat. c.20.
(h) Martial. libr. de spectaculis Epigr. VIII it. Eprigr. XXI.
(i) Ezech. Spanhem. de praestantia et usu numism.antiqu. dissert. IV. p.189.
(k) Iulius Capitolinus in Antonino Pio, c.10 ubi Is. Casaubonus quidem legit: 'Strepsicerotas'; sed Cl. Salmasius in vetustis libris, sive scriptis, sive antiquitus excusis, 'Rhinocerotas comparere' docet.
(l) Ael. Lampridius, in Elagabalo, c.28 'habuit et hippopotamos, et crocodilum, et Rhinocerotem.'
(m) Iul. Capitolinus in Gordianis c.33.
(n) Libr.cit. p.190.

[36]
cum elephanto, compareat. Neque vero adduci facile poterit quispiam, ut Seueri, imperatoris numum, quem Gisbertus Cuperus (o) 'longe maiorem', ut dict, 'quam potuit esse, aut fuit unquam,' ex Onuphrii libro, 'de ludis Circensibus', depromsit, Rhinocerotem exhibere credat, propterea, quod animal illud, pro Rhinocerote, a Gisberto Cupero, habitum, Onagri (p), seu Asini silvestris speciem magis, quam Rhinocerotis, prae se ferre videtur. Interiecto haud exigui temporis spatio, et anno, si recte posuerunt calculos aliqui Autores, (q) circiter MDXV ad Emanuelem, regem Lusitaniae, advectus ille fuit Rhinoceros, a quo, elephantum victum, supra (r) memoravimus. An plures

(o) de Elephantis, in nummis, Erercit. II, S.183.
(p) Onagros in India, unum cornu, in fronte gerere tradit Aelianus, L.IV de Animal. c.52.
(q) Damian, a Goes, loc.cit. ap. Andr. Schottum in Hispania illustrat. T. I p.1172.
(r) Is ipse forte Rhinoceros fuit, qui postmodum Leoni X Pontifici Rom. muneris loco, destinatus fuisse dicitur. Haec enim in Io. Petr. Maffeius L.V historiar. Indicar. p.202 ed. Colon. legimus: 'Rhinoceros quoque, non visum in Italia, multis iam seculis, animal Romam deducabatur, ut cum elephanto commissus (quo cum implacabiles gerit inimicitias) veteris magnificentiae spectaculum repraesentaret. Sed, qui ab ultimis terrarum terminis, in Europam incolumis venerat, ad Ligusticae demum orae scopulos, facto naufragio, cum impeditus catenis, enare nequisset, exoptata plebem [37] oblectatione privavit.' Nimirum enumerat Maffeius munera quae Emanuel Rex, ad Pontificem mittere, constituerat.

[37]
res, insequutis temporibus, in Europam advecti fuerint Rhinocerotes, aliis investigandum relinquimus, qui id modo agimus, ut, e veterum libris, eruamus, quae Rhinocerotis historiam illustrant. Nescimus, quid, in mentem venerit Oppiano, dicere, Rhinocerotas omnes esse mares, et nasci sine compare. Ita enim ille, et, quod nos quidem sciamus, praeter eum, nemo alius scripsit (s). [Greek] 'Omnes vero mares sunt, nec unquam femina conspicitur, et unde (oriantur) non novi, etc.' Num forte mares tantummodo Rhinocerotas spectaverant veteres Romanes? id quidem pro certo, adfirmare, haud sustinemus. Illud pro vero certoque nobis constat, generationem, quam Peripatetici finxerunt, Aequivocam, a philosophis, iam dudum merito esse explosam, et feminam fuisse Rhinocerotem, quam, praeterititis nundinis Lipsiensibus, nobiscum, plurimi homines alii, suis oculis viderunt.

(s) Libr.cit. v.560 sq.

[38]Ita vero scribendi finem facimus. Quodsi iuvenilis conatus noster, in hoc litterarum genere, tibi B.L. placuerit, gratum id erit, neque calamo, ut sic dixerimus, triuisse labellum, nos poenitebit. Itaque [idontes to terma theooi charin didomen].

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]