user: pass:


Camper, P., 1780. Dissertatio de cranio rhinocerotis Africani, cornu gemino; Academiae Scientiarum Imperiali Petropolitanae oblata. Acta Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae 1 (2): 193-209, pls. 5-8

  details
 
Location: Africa
Subject: Text as original
Species: African Rhino Species


Original text on this topic:
Signed on p. 205:
Ex Museo Lancumano, d.d. 26. Octobris MDCCLXXVI. [1776]

[193]
Quum nuper in Celeb. Pallasii egregia dissertatione de ossibus Sibiriae fossilibus, craniis praesertim Rhinocerotum, caet. Comment. Nou. Academiae huius Tom. XIII. Inserta, viderem desiderari quam maxime Rhinocerotis cranii descriptionem, utpote a nemine hucusque exaratam; haud ingratum fore Academiae Vestrae Imperiali ratus sum, si quae super rarissimi huius animalis capite, atque cranio adnotare mihi licuit, ipsi dedicarem.
Miserat ex Promontorio bonae spei ad me integrum Rhinocerotis cum gemino cornu caput Illustrissimus Baro. I. de Plettenberg, ditionum nostrarum in ea Africae parte gubernator; quod summo gaudio nactus 6. Febr. 1772 anni, publice, in theatro anatomico Gröningano, auditoribus meis, multisque rerum naturalium curiosis demonstravi; primum cum pelle, quemadmodum in addita Tabula V. conspicitur, deinceps coctione depratum, ut
[194]
cranium, maxillas, et quae eorum compositionem spectant ob oculos ponerem plenius.
Primum vero iconem eius accuratissime delineavi, cuius exemplar ad mensuram rhenolandicam factam atque hic itidem contractam Vobis, Viri inlustrissimi ! obfero. Eius autem historiam integram nopn adjiciam, quoniam separatim eam edere decreui; videbatur etiam cum maxime Vestrae interesse Academiae, ut quae Clariss. Pallas de Sibiricis Rhinocerotum craniis fossilibus observavaerat, illustrarem, utpote qui hucusque, quantum novi, solus integrum huius belluae cranium possideo.
Has igitur quelescumque observationes figuris variis mea manu ductis, inlustratas vobis, Viri inlustrissimi ! mitto, atque summa cum reverentia dico atque dedico, ea spe, ut, si placuerint, inter Commentarios celebratissimae Vestrae Academiae, etiam ob aliorum in publicum mittantur.
His intellectis Bufali asiatici ingentis cranium, quod in museo meo conservo, depingam, etiam Apri aethiopici cranium, ut quae historiam physicam telluris, spectant inde clarius intelligantur; ea enim mihi contigit felicitas ut, ex multorum amicorum generositate, totius fere telluris rarissimorum animalium sceletos, vel crania mihi compapare potuerim.

De Rhinocerote, atque eius cornuum numero

Rhinoceros ingens bellua, frugivora, reperitur frequenter in Africa, et in Asia, nunc cornu unico, nunc gemino armata, adeo ut in utraque orbis antiqui regione
[195]
haec diversitas conspiciatur; quanquam in Africae promontorio plurimum bicornes reperiantur: unde manifstum est, & ex Africa per Aegyptum Romam adferri, & ex Mongolensi imperio juxta Persiam in Arabiam transire potuisse, sicuti ex Martiali et nummis ea occasione cusis (a) patet; et Jobi tempore cognosci ac describi nomine Reem, quemadmodum hodie extra omne dubium pone posse confido. Rhinocerotes enim gemino cornu antea vel rarissimi, vel numquam nisi a Pausania visi, hodie in curiosorum museis longe crebiores inveniuntur, quam cornu unico, adeo ut verissime animadverterit Cl. Pallas (b), se innumera talia vidisse specimina, etiam in tenerrimae aetatis bellua. Idem ipse adfirmare audeo, qui duo talia crania possideo, et in Hollandia similia plura in aliorum museis vidi.
(a) Tab. VI Fig. IV. et V.
(b) loc.cit. p.45
Inveniuntur etiam cornu tergemino; unde maxime probabile videtur, luxuriantis Naturae alterum illud, et minus cornu potius productum esse, quam differentiam vere specificam. Islandicae oves quippe non diversam speciem efficiunt, quoniam quatuor, quinque, vel plura cornua gerunt, quibus omnino carent in Belgio, quamquam hae eaedem in Drenthana regione eleganter contornatis et vere hammoniis cornibus superbiant.
Adfirmare vero non audeo ad Suum pertinere genus, quemadmodum Cl. Pallasio placuit (c), quia de
(c) ibid. P. 447
[196]
moribus et vitae genere nihil prorsus determinare valeo; Cranii certe structura multum diversa est, etiam dentium dispositio, quae tamen omnia admirabilem similitudinem habent in Apris nostris, in asiaticis Babirossa, atque americanis, Pecari vocatus. In aethiopico rostrum quidem praecedentibus analogum est, dentes vero quam maxime dissimiles. Nostratem, americanum, et aethiopicum secui, atque eorum rostrum ossiculo singulari ad terram confodiendam praeditum vidi. Fateor equidem Aprum aethiopicum dentes non habere primores seu incisivos, verum etiam iis carent Elephanti, ac Rosmari: eandem ob rationem, propter laniarios nimium exsertos, quam ut unquam incisoriis uti queant.
Ex catagrapho Tab. V. patet labium uperius A. I. tamquam in digitum migrare I. K. elephantino non absimilem, qui ad proboscidis extremum reperitur. Eo utitur ad cibum capiendum ut Elephas, eo destituitur aper omnis, cuius nares insuper non a latere rostri, sed in antica parte plana sitae sunt.
Cornu anterius A D. in hoc specimine incurvum adeo, fuit ut alterum E F H. tamquam inutile reddiderit. Verum non ita in omnibus: possideo alterius cranii partem, cuius cornu anterius rectum, et antrorsum inclinatum est.
Habet etiam labium inferius M K. valde latum, et oris rictum a suibus diversum, utpote qui longius excurrit in Rhinocerote.
Oculi in media capitis parte siti, qui in Apris retrorsum magis sedem obtinent, etiam maiores sunt et eleganteres,
[197]
uti in vivo, cum unico cornu, ante triginta annos vidi. Reliqua icon demonstrat.
Si Tab. V. catagraphice delineatam contemplemini, ut et Tab. VI. fig.1 quae a fronte idem caput repraesentat, aliquid grande, atque maiestate conspicuum in hoc animali mirabimini, quod verbis describi nequit, et quod in aprorum genere quam maxime desiderari videtur.
Progredior ad ipsum cranii catagraphum cuius figuram Tab. VI. exhibet. Eam si cum figura 2, Tab. IX. Tom. XIII Comment. vestrorum novorum conferre lubuerit, (quod tanto facilius fieri poterit, quia casu fortuito eandem longitudinem utraque habet icon) patebit, orbitum in nostra figura medium occupare, atque peramplam esse; altitudinem totius, roburque maiora; condylos occipitis magis retrorsum sitos, narium vero hiatum quidem minorem, sed altiorem esse. Maxima autem, mihi videtur, differentia in septo narium sita est, quod totum ad extremitatem rstri usque osseum est in sibirico cranio (d), quum cartilagineum fuerit in capensi.
(d) Nov.Comm. l.c. pag. 448
Sedes cornuum in fossili, satis bene cum illis nostri B C fig.2 congruunt. Si summa superficies rostri magis hispida est, et suturae obliteratae in sibirico cranio, id aetati potius quam specificae varietati adscribendum esse reor.
In nostro os maxillare superius Fig.2 Tab. VI aper indicem habet O. P. qualis in omnibus fere quadrupedibus reperitur, ut et in homine sylvestri seu Orang-Outang,
[198]
in Cynocephalis, totoque simiarum genere, et in aliis permultis. Comprehendit haec dentes incisivos; in Rhinocerote vero nostro ob parvitatem nullos continet. In Apro aethiopico longe alia ratio, nam in eo dentes primores defunt, quia laniarii cornuum instar sursum et antrorsum flexi eorum usum vanum redderent.
Interea manifeste patet, Rhinocerota dentibus tum incisoriis, tum laniariis omnino carere, et molaribus solis esse prospectum, quorum alveoli maximum spatium oris interni occupant.
Tres anteriores licet robusti, tamen minores sunt tribus subsequentibus; septimus iterum minor sexto; forte quia animal valde adultum non fuit.
Recte igitur indicavit Cl. Pallas, (e) dentes Rhinoceroti esse vel senos, vel septenos: septena-rius numerus ex nostro evidens est. Atque haec omnia ex ipsa inspectione fugurarum nostrarum manifesta sunt; operae pretium nunc erit, partes quasdam paulo accuratius repraesentare.
De cerebri, cerebellique camera primum agendum quoniam viscera illa primas tenent: haec perparva, uti ex linea punctis adumbrata, l, m, n, o, in Tab. VI fig. 2 patet; octo pollices ex E in m longa, et sex sere alta est. Maior igitur quam in fossilibus Sibiriae capitibus a Cl. Pallasio accuratissime mensuratis (f).
(e) Ib. P.463
(f) Pag. 448 et 457.
In ea nullum osseum tentorium observavi, quale insigni habent phocae, ursi, canes, leones, feles, et omnium maximum inter cerebellum et cerebrum phocaenae.
[199]
Orbita, quae ob oculi nobilitatem secundo loco mihi digna videtur, perampla est, margine scabro T. Tab. VI et VII fig.3 instructa, quem suggrundium Cl. Pallasio (g) vocare placuit vocabulo minus bene ex Vitruvio adplicato, subgrundas quippe vocavit tectorum prominentes oras. In integro capite vero, ut in Tab. VII fig.1 non ita eminent A et B.
(g) Pag. 450.
Dolui, quod oculos effoderint ex capensi capite, quoniam lacrymalia puncta prosequi non potui; quibus tamen gaudere videntur propter duplicem canalem osseum, p. et q. Tab. VI fig. 2 in angulo orbitae conspicuum. Punctis iis seu ostiis caret Elephas, et Hippopotamus, sorte multa etiam alia animalia.
Nervi optici longitudo insignis esse debet, quia oculos valde distat a cerebro: x. foramen opticum est, z spheno-palatinum, y. w. infra-orbitale; reliqua transeo, utpote satis manifesta.
Insignes vero processus habet utraque zygomatis radix L I fig.2 Tab.VI quibus maxillae inferioris condyli retinentur, ne retrorsum labantur: leo, ursus, vulpes, et caetera, quae lateraliter maxillam non movent animalia, similes sed latiores et minos longos habent orices.
Mastoideus processus I.C.F. exiguus est, etiam tympani cavitas parva videtur, nisi forte per sygomatis radicem se extendat, quod non examinavi.
Ora posterior ossis frontis D. quidem reflexa, sed ultra condyli partem E. non protracta est; in fossilibus multum eminet: aetati hanc diversitatem adscriberem, si minor esset. Reliqua satis sibi invicem similia sunt.

De basi cranii Rhinocerotis.

Ex collatione basis cranii nostri Rhinocerotis Tab. VIII fig.1 cum illa Cl. Pallasii ib. Fig.3 iterum liquet, robore, et latitudine nostrum supergredi fossile caput.
Dehiscentia autem, quam adeo in fossili palato demiratur Cl. Pallas (h), in nostro perfectius videtur essicta, quia duo ossicula maxillaria anteriora, O.P. conservavi, de quibus in superioribus dictum fuit. Inde Cl. Pallas intelligere poterit cur in quatuor craniis fossilibus nullum vestigium dentium primorum invenerit (i), quos tamen frustra Parsonius, Linnaeus, Buffonius, aliique enumerarunt. Caret quippe iis Rhinoceros, atque nonnisi molares possidet.
(h) Pag. 452
(i) Pag. 453
Dentes omnes ideo molares voco,quia magno ossi maxillari inhaerent, quemadmodum in omnibus quadrupedibus, nullis exceptis, ex secundo; quoniam radicem duplicem et coronam omnes horizontalem habent, uti et bini anteriores in utraque maxilla. Ex horum dentium parvitate iudicasse videntur modo dicti auctores, atque ideo praecipue in errorem lapsi, quod crania huius animalis examinare non potuerunt. In vivo animali, praesertim tam fero atque valenti, non facilis est dentium enumeratio; excusandi igitur graves illi Viri, modo ex nostra
[201]
observatione discant hi animalium scrutatores, dentium enumerationem fallaces dare characteres pro classium atque generum divisionibus. Discant, his characteribus concessis, Brutis adnumerandos esse Rhinocerotes, et nullo modo Belluis.
Ruminantia omnia hanc anteriorem maxillae protionem habent sine dentibus, quemadmodum Rhinoceros: in fossili Bufali cranio eam Cl. Pallas Tab. XII delineari curavit.
In Myrmecophaga capensi eadem naturae deviatio, etiamsi molares adsint valde conspicui, quos frustra negavit Kolbius.
Dentium molarium numerus in utraque maxilla ad 28 adcedit; septem in utroque latere, ingentes et robustissimi, ita tamen dispositi, ut inferiores intra margines superiorum excipiantur: unde simul patet lateraliter non moveri maxillam inferiorem ad manducandum, sed contundi cibos; obstat etiam huic motui maxillae inferioris articulatio, uti ex fig.2 Tab. VII colligi potest facile, transversalem quippe lineam format condylus uterque S. 1.
Vomer in nostro erat valde tenuis, ex duplici lamina constans, quae septum cartilagineum excipiebat, atque exterius multopere discrepat a fossili fig. 3 ib. In quo et vomer, et septum ex osse robustissimo conflata videntur.
Foraminum, et reliquarum partium differentia singularem descriptionem non videbatur requirere. Magis elongata omnia in fossili, quae contracta sunt in nostro, quoniam totum cranium gracile magis est in his fossilibus.


Pp. 202-205 De differentis inter nostrum Rhinocerotis cranium et Sibiricum fossile.

Pp. 205-209 Tabularum Explicatio
Tab. V = Camper 1782, tab.I
Tab.VI = Camper 1782, tab.II
Tab.VII = Camper 1782, tab. III
Tab.VIII absent


[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]