user: pass:


Bergen, C.A. von, 1746. Oratio de rhinocerote, quam habuit XVI Octob. MDCCXLVI quum tertium poneret Rectoratum Academiae. Francofurti ad Viadrum, apud Ioh. Christian. Kleyb Bibliopol, pp. 1-31

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[3]
Illustrissime Comes,
Vir illustris, Director & Ordinarie
Academiae Celeberrime,
Viri maxime Reverendi, Jure Consultissimi,
Experientissime, Amplissimi,
Proceres Universitatis Excellentissimi,
Hospites omnium Ordinum & Dignitatum
quotquot adestis Honoratissimi,
Tuque Generosissimorum Nobilissimorumque
Juvenum Corona,
Spes Patriae, Decus Academiae,
Delicium & Amor Misarum nostrarum.

Alto qui se aliquoties commisere pelago, ac taedia infinitaque pericula, quibus longinqua itinera solent esse conjuncta, experti sunt, vix unquam novas moliuntur
[4]
peregrinationes; quin toleratas olim vicissitudines ad animum solllicite revocent, anxiique haereant, & suspensi, quid iterum factu opus sit, & an tot rebus dubiis & vitae periculis de novo quasi sese exponant? an potius negotiis suis compositis in tranquillo otii consistant portu? tandem necessitate ad iter coacti id quidem suscipiunt, sed curatius longe statum & rationes ejus subducunt: an scil. navigium, quod conscendunt, sic probum, non dehiscens, nec lacerum, nec putridum, sed firmum, optime constructum, imo ad quasvis turbulentas & horridas tempestatum injurias perferendas omnibus rite instructum, quo se tutos fore credunt ad maris aestuantis & procellosi fluctus ac fremitus? an porro constet de naucleri experientia, a quo saepe numero tota navigantium fortuna pendet, qui quo navis artisque suae peritior, si non semper & ubique dominus, attamen providus &
[5]
fortunatus plus saepius exstat rector? an denique anni tempestas commoda constansque fuerit, ut quoad fieri potest, tranquillum & magis pacificum experiantur pontum? an nova chlamyde? an sufficienti viatico sint instructi? reliquos haud praevisos eventus dei providentiae & misericordiae committentes. Idem propemodum A.O.O.H. mihi usu venisse publice nunc confiteor, semestri ab hinc spatio ex vestro Patres Academiae Conscripti decreto tertium Academiae rectoratum adeunti. Hunc enim ceu aequor spumeum, fragili rate sulcandum, non poteram non ominari mihi eo graviorem fore, & magis laboriosum ac molestum futurum, quo magis mihi videbar gubernator [Greek] sufficienti nondum instructus experientia, & fere huic regundae societati impar; quo certius cognoveram adesse semper plures, regimini academico licet adscriptos, qui legibus
[6]
non obtemperando fancitis quancumque effrenam licentiam meditantur. Neque enim latere me poterat, utpote rectoratu bis jam defunctum, non semper rem mihi futurum cum bene moratis civibus, ad pietatem, studia litterarum, legum normam, placidamque quietem recte compositis, sed potius, quae rectorum maxima crux est & calamitas, cum quibusdam, licet paucis, turbulentis & rixosis capitibus, cum grassatoribus nocturnis, pulverem litterarium nequiter cum arena gladiatoria miscentibus, non considerantibus Musas ab omni aevo feminas fictas imbecilles, plectris non hastis, non gladiis sese delectantes, quae Castaliis fontibus, nullo vero sanguine tinguntur, nec maculantur, quibus asperioribus ingeniis etiam optima praecepta, effrenatam licentiam coercentia, eosque ad frugem & probitatem revocantia sunt fastidio, ut rectoribus, quantumvis alias de quibusvis
[7]
Musarum filiis bene meteri studentibus, nil inde, nisi innumera nascantur taedia. Spretis vero his omnibus periculis jeci nihilominus aleam, fretus vestra P.A.C. benevola opera, fretus bonorum quorumvis civium diligentia & obedientia, fretus denique cum animi tum corporis viribus semestri hoc eastivo magistratum Academicum impigre gessi, Deoque Triuni humillimas nunc persolvo grates pro prosperrimo rectoratus mihi concessi decursu. Idem Benignissimum Numen almam hanc nostram Viadrinam tam praeclara docentium eruditione, quam discentium ardore, optimarumque litterarum studio florentissimam, perpetuam esse sinat ac jubeat. Non minus & Vobis P.A.C. obstrictum me declaro pro praestitis innumeris officiis, quibus pro salute Academiae mecum vigilare, atque res nostras mascule tueri & conservare volueritis; vestra haec in me collata
[8]
studia gratissima semper recolam mente, nihil defugiturus unquam, quo haec vestra de me bene merita omni studio & obsequii genere demerear dignissime. Tandem ad vos Generosissimi & Nobilisimi Domini Commilitones conversus, non haesito Vobis summas de vitae vestrae ratione grates persolvere, quam sub meo rectoratu laydabiliter & tranquille instituistis, continuastis, Musis que, quae nec strepitu nec armis delectantur, vere sacrastis, quamque vestro in liberales artes optimasque scientias ardori tribuo, ut proin nullus dubitem, quin laborem vestrorum fructum hinc abituri & uberrimum & exoptatissimum olim sitis percepturi.
Ne vero contra institutum majorum peccem, quo rectoratu abiturus rector de argumento quodam specioso ad Illustre Auditorium verba facere tenetur; & ego ad hoc, quicquid est officii, nullum
[9]
convenientius exstimem, quam quod insperata praebet occasio, non melius id pauculum temporis inpendendum esse duxi, quam si de Rhinocerote, bellua rara & nobis incognita, sed praeter spem ultimis nundinis hic loci primum visa, paucis perorare sustineam.
Dicturum itaque me super hoc argumento, ut benevole vos A.O.O.H. audiatis, est quod enixis precibus a Vobis peto atque contendo.
Et primum quidem fateri necesse est, nullum feri dari animal, cujus descriptio magis sit in lubrico, quamquidem hujus, de qua dicturus sum, bestiae, de qua propterea pro rostris dicere nunquam in animum indixissem, nisi mirandum hoc animal aliquoties curiosis & attentis oculis lustrandi & contemplandi occasionem nactus essem.
Est itaque Rhinoceros animal quadrupes, peregrinum, stupendae molis, visu
[10]
horrendum, coloris fusci, pilis destitutum, loricatum sive magnis cutis plicis ac pedibus in comparatione corporis humilibus donatum, cornu in naso gerens paulo recurvum, acuminatum, a quo & nomen vi graeci vocabuli toti belluae impositum est.
Nominis intuitu differt a Rhinocerote ave, quam Terzaga in Catalogo Musaei Septaliani Rugam vocat, volucre scil. cornu in rostro gerente, leve admodum, concavum, coloris flavescentis, longitudinis novem pollicum, cujus iconem Beslerus, descriptionem vero Bontius & Wormius nobis reliquere.
Sed redeo ad Rhinocerotem quadrupedem, cujus caput praelongis admodum maxillis instructum & proportionatae cum corpore magnitudinis tantae molis est, ut commode cum tribus capitibus bovinis comparari possit. Labiis gaudet praetumidis, superiori grandiori, eminente in
[11]
apicem exporrecto, lingua adeo brevi, quae vix extra os exseri potest. Atque exinde quae Paulus Venetus, de Regionibus Orientalibus, & alii post ipsum scriptores historiae naturalis de lingua belluae aspera & scrupea, qua non solum ericeta percurrendo spinosos frutices degustare, sed & homines brutaque omnis generis lambendo enecare dicitur, scriptis reliquere, minus veritati consona esse videntur, nisi forsan de Rhinocerote mare, non femella, intellectum hoc velint auctores, quod tamen, deficiente oculari inspectione, analogiae repugnat, qua quippe dudum constat, unum idemque animal solius sexus intuitu tam insignem differentiam in lingua monstrare neutiquam. Quare meo quidem calculo, utrumque hoc, quo fungitur, officium, spinis vescendi & animalia lambendo necandi solis exsequitur labris, ad motus varios edendos a natura affabre constructis,
[12]
praesertim superiori, praeminente, ad arripiendam rapinam de industria facto. Dentes habet in extremitate mandibulae quatuor incisores, binos inferne, binos superne positos. Asserunt autem custodes animal hoc habere etiam ad finem maxillae plures alios molares, in faucibus haerentes, qui quidem propter profunditatem faucium & longitudinem maxillae in conspectum non prodeunt, attamen satis se produnt animalis masticatione. Oculos belluae natura largita est non procul ab extremo rostro supra modum parvos, recta spectantes, nec vage exspatiantes, versus nares e latere directos, ut vix recorder animantis, quod oculos adeo a fronte remotos great. Unde etiam, quae scriptores de hominibus huic bestiae obviis, fugam oblique arripientibus, scribunt propemodum in veritate fundata esse liquet. In supplementum parvorum luminum praelongas, facile mobiles, & fere porcinas fera
[13]
gerit aures, quas ad lubitum arrigit movetque. Cornu in naso gerit durum, fortissimum, longitudine, ut nobis omnibus nuper visum, pedis dimidii, a basi in apicem, frontem versus, paulo recurvum & magnitudinis pro sexu & aetate admodum diversae. Marium enim longiora esse & latiorem basin habere, femellarum breviora, rectiora, confirmare haud dubito. Notavit enim Cl. Chardin in Itinere Persico, cujus nitidissima hujus animalis figua proxime convenit cum illa, nuper Berolini divulgata, cornu animalis ab ipso in vivario Regis Persarum visum fuisse magnitudine panis sacharini duarum librarum. Neque tamen diffiteor cornu hujus, sicut totius belluae, mancam adhuc nimis esse historiam, nunc ab hoc ceu simplicis, nunc ab illo ceu geminati facti & descripti. Quod si vero ea quae Cl. Kolbe in Descript. Capitis bonae spei de cornu hoc notavit cum aliorum relationibus confero, multis de
[14]
causis porsuasus assevero, aut mares geminum in eadem basi cornu, alterum majus & inferius, alterum minus & superius: femellas autem unicum, idque satis crassum & parvum habere, aut diversam dari rhinocerotum familiam, aliam bicornem, aliam unicornem. Duplex tale cornu praeter Kolbium, Oliger Jacobaeus in Musaeo Regio Danico descripsit, cujus ramus alter acutior pedum duorum, obtusior alter pedis unius longitudinem habet, ex animali depromtum, quod in vivario magni Indiae Mogolis trucidatum est. Similiter Luc. Schroeckius in Ephemeridibus Naturae Curiosorum meminit gemini cornu rhinocerotis Augustae Vindelicorum visi. Denique Martialis in pugna rhinocerotis cum tauro simplicis, cum urso vero geminati mentionem facit cornu, ut proin neuter a vero aberrare videatur, qui vel simplex, vel etiam geminatum animanti cornu adscribit. Quod
[15]
vero alterum, idque minus cornu scriptorum quidam ponant in dorso pone nucham, aeque fabulosum existimo, ac Zuchelli Itali cujusdam scriptoris relationem de cornu rhinocerotis mobili, ac interveniente duntaxat membrana capiti infixo, cujus ope, ubi ad pugnam sese accingit, ita rigescit, ut ferream duritiem acquirat, at laxato cingulo iterum pristinae mobilitati restituatur. Pellis nostri animantis hinc inde rugosa & loricata, coloris est e nigro cineritii, qualis elephantorum esse solet. Testibus Aeliano, Bontio & Kolbio tantae firmitatis est, ut aegre jaculo penetrari queat, quam duritiem licet quadantenus deprehenderim veram, in bellua nostras visitante nundinas, nihilominus delicatum bestiae sensum demirari non destiti, ex levis virgae percussione omnino pavitanis & tremulae. Ornata caeteroquin spectabatur pellis, si collum & caput excipias, tuberculis paulo
[16]
eminentibus, ejusdem cum cute coloris, ornatui testudinis quoad figuram & colorem similibus, maxime circa postremas partes & femora, succulentis, licet duris, ut ex attritu animalis ad asseres caveae, qua continebatur, illico sanguinem plorarent. Quod & an in feris bestiis tesqua sub coelo sudo & aestuante incolentibus, ac de reliquo haud ita saginatis obtineat, merito futuro perigrinantium scrutinio relinquo. Interea cutis hinc inde crassas & profundas format plicas seu rugas, quarum primaria secundum longitudinem colli pone aures utrinque decurrit, sat apprime cucullam repraesentans. Alia scapulas utrinque tegit ad ventrem usque porrecta. Tertia ventrem & dorsum involvit, iterumque alia transversim incedens femora cingit, omnes vero simul sumptae diversos formant circulos qui multis imposuere quasi bellua scutis tecta sit. Quibus etiam cutis plicis & circulis
[17]
tribuatur necesse est, quod in hoc animali nunquam, sicut quidem in reliquis fieri observatur, articulationes & apophyses ossium sub cute emineant. Veteribus has rugas non fuisse incognitas, testem oculatum habeo Strabonem, qui duo cingula, alterum jubam versus, alterum ad lumbum se vidisse scribit. Hunc loricatum corporis habitum si quis cum colore obscure cineritio contulerit, non mirabitur, cur Lusitani hoc animal monachum Indorum vocaverint. Et profecto! subrisi mecum, quod antequam hoc mihi cognomentum innotuerit, ex primo animantis adspectu in cogitationem fratris Capucini inciderim, cucullatum ejusmodi secerdotem satis apprime repraesentantis: quod tamen liber ab omni offensa pace reverendi caeteroquin ordinis temporis causa dixerim. Quantus uberum, quae una cum ungulis characterem genericum Cl. Linnaeo constituunt,
[18]
hunus femellae hic visae sit numerus, prohdolor! tum temporis nihil minus quam de occasione cogitans rhinocerotem in catheram producendi publicam, observare prorsus neglexi. Caudam denique mediocrem & scabram habet bestia ex decem vel pluribus quasi nodis constantem longitudine unius & quod excurrit pedis, ungulas trifidas, media parte crassiori existente, posterius cute & tuberculis tectas. Fimi egerit globulos caballinis propemodum similes. Magnitudine totius corporis teste Bontio elephanto proxime accedit, nisi quod pedibus sit longe humilioribus, & propterea non tam conspicuum animal. Longitudine quarta circiter parte bovem excedit. Ad ruminantia autem pertinere custodes nunquam observarunt. De natura ejus hoc duntaxat constat, cum elephanto inimicitias gerere, nec saevire in hominem nisi lacessitum,
[19]
quanquam Cl. Chardin Ispahani, Persiae metropoli, viderit rhinocerotem cum elephantis ex uno praesepio pabulum vorantem. Voce sues imitari scribit Bontius, quem grunnitum in nostro animali potius mugitum dixerim, qualis est vaccae vitulum ad se invitantis tenellum.
Atque hactenus dicta, quantum mihi blandior, ceu vera & indubitata pronunciabunt, qui mecum admirandam hanc bestiam contemplati sunt.
Veteribus non incognitum fuisse rhinocerotem praeter ea, quae superius retuli, tradit Aelianus, qui Graecorum & Romanorum per multis visum, & bene notum describit, in summa nare cornu gerentem, mucronis acuti, robore nec ferro quidem concedens, pellem tantae firmitatis, ut aegre jaculo penetrari queat, longitudine esse parem elephanto, cruribus multo brevioribus. Ejusdem auctoritatis testem
[20]
produco Plinium, qui refert rhinocerotem unum in naso habere cornu, eoque ad saxa limato se praeparare ad pugnam cum elephanto, & in diminicatione alvum maxime petere, quam scit esse molliorem. Audiamus & hac de re Martialem, cujus illa sunt de robore hujus belluae:
Praestitit exhibitus tota tibi Caesar arena,
Quae non promisit proelia Rhinoceros,
O quam terribiles exarsit pronus in iras
Quantus erat cornu, cui pila taurus erat.
Ex quo ut opinor testimonio luculenter constat hoc animal ludis publicis apud Romanos expositum fuisse, quod idem ante Martialem usu venisse Plinius de Cneji Pompeji, Dio Cassius de Augusti temporibus testantur.
Devastato autem Romano imperio nulla amplius extitit opportunitas ejusmodi animantia peregrina in Europam transferendi, quo factum est, ut medii aevi
[21]
scriptoribus in varias, sibi contradicentes, ne dicam absurdas de rhinocerote sententias iverint. Instauratis autem saeculo decimo quarto post Christum natum peregrinationibus maritimis per Lusitanos & Hispanos, regnante Emanuele, Lusitanorum rege, anno millesimo quingentesimo decimo quinto rarum & a tempore Romanorum inauditum Ulissopolis intra muros suos vidit spectaculum, pugnantem cum elephanto rhinocerotem, utrosque ex India advectos. Cui tum temporis belluae, quicquid novi Gesnerus, Aldrovandus, Nierembergius, aliique de rhinocerote scriptis consignarunt unice tribuendum habent. Anno millesimo sexcentesimo octuagesimo quarto iterum in Anglia visa est haec bellua, tandem his nostris in diebus in Germania, ut adeo nunc tertium sit, qua belluam post tempora Romanorum vidit Europa.
An vero antiquissimus temporibus ante
[22]
conditam urbem Romam Israelitico populo innotuerit animal, & an ejus mentio fiat in sacris litteris, de eo valde dubito, hac in re subscribens doctissimo Bocharto, qui solide demonstravit per vocabulum haebraicum Reem vel Rem, quod interpretum nonnulli rhinocerotem, sed orygen, caprae sylvestris speciem; vel quoque ut mavult Celeberrimum Academiae Batavae decus Schultensius potius urum intelligendum esse.
Monocerotes autem dari seu bestias unicornes unum in fronte cornu gerentes, amplius in dubium vocari nequit, ex quo nostri aevi scriptor Jeremias Lobo in itinere Abyssiniae experientia edoctus testatur dari in provincia Africae Agaorum dicta, tales unicornes famosos, equi magnitudine & figurae, adeo feros & indomitos, qui nulla arte humana coerceri possunt, & merito
[23]
condonandum esse antiquis scriptoribus, qui quicquid de unicornibus notarunt, teste Ludolffo. Hist. Aethop. ita confule tradiderunt, ut quaedam de rhinocerote, quaedam de oryge, quaedam de asinis Indicis, quadam de monocerote pisce accipienda veniant.
Multo minus ii sunt audiendi, qui ex rhinocerote Behemotum Jobi faciunt, utpote quem hippopotamum vel elephantem esse facile largimur Bocharto & Schultensio. Nusquam enim relatum legimus, hoc animal in Syria, Mesopotamia, Arabia vel Aegypto, regionibus Jobo sine dubio cognitis inveniri, quicquid etiam Paulus Diaconus de hoc animante sub nomine bovis Aegyptii fabulatur, in quam regionem non nisi fortuito casu potuit inferri. Neque Leviathan Jobi aliquid pro rhinocerote decernit, cum laudatus modo Bochartus id merito crocodilo tribuendum esse existimat.
[24]
Venio nunc sensim ad eam Orationis meae partem, ubi cujusnam generis sit hoc animal vobis declarandum esse duco. Initio scilicet natura rerum tot individua produxit, ut fatigarint hactenus eruditorum industriam in formanda apta & naturae convenienti dispositione. Tandem quodvis naturae regnum in suas classes, ordines, genera & species dispartiti sunt scriptores, sub quibus amplissimus rerum naturalium campus commode comprehendi possit. Habet itaque & regnum animale suas classes, quarum primariam nobis sistunt quadrupedia. Cujus etiam cum sine dubio sit rhinoceros, ordo & genus investigandum erit, sub quo collocanda sit haec bestia. Celeberrimus itaque Linnaeus in Systemate Naturae rhinocerotem jumentorum ordini adsociat & generis intuitu pro specie elephanti habet, licet adhuc incertus sit, & quaerat, an ad elephantos relegandus sit,
[25]
nec ne? Doctissimus Kleinius in Summa dubiorum ad classem quadrupedum Linnaei, rhinocerotem ut irreconciliabilem elephanti hostem ad porcorum familiam relegat. Et profecto! si rostrum ejus porcino aemulum, oculos non procul ab extremo rostro parvos, porcinorum instar formatos, auriculas porcinas, callos in pedibus tres duntaxat, non quinque, ac denique vivendi genus, quo teste Paulo Veneto more porcorum libenter in luto & immunditiis moratur, considero, non possum non, quin primas Kleinianae sententiae deferam. Aft propter alias, pene multas, in descriptione belluae notatas rationes, nec ordo jumentorum, (cujus esse nequit rhinoceros ob denegatum adjumentum, quod vera jumenta hominibus diversimodo inserviendo praestant) nec genus elephanti pro hoc animali quicquam decernit, cum potius mea sententia sui sit
[26]
generis animal, cujus characterem genericum juxta ad specificum ex ignorantiae tenebris erutum nondum possident eruditi.
Quod denique patriam & solum natale horum animantium spectat, hoc ipsum sitiens praebet Africa & India subsolana. Sic testibus Ludolfi & Jerem. Lobo frequenter in Abyssinia, rarius in Aethiopia reperiuntur rhinocerotes. Asiae vero plures longe esse regiones hanc belluam in vastissimis desertis alentes, scriptorum perplurimos inveni unanimes. Waltherus Schulzius [=Schouten] Harlemensis in Itinere Orientali confirmat Rhinocerotes copiose in Bengalae regni desertis, imprimis circa fluvium Pipeli & Gangeticas oras paludosas & sylvestres reperiri. Non minus maximae Indiarum Orientalium insulae Sumatra, Borneo, Java. horum animalium feraces sunt. Imo Chinense Imperium hanc belluam fovet, imprimis provincia ejus Suchuen
[27]
dicta, quod ipsum praeter Neuhofium in Legatione Batavica novismus scriptor Du Halde confirmavit.
Pro pabulo naturali belluae non sunt plantae molles succulentae ac delicatae, sed cardui ac spinosi frutices, imprimis frutex singularis junipero, quoad externam faciem affinis, qui ab incolis Capitis bonae spei Frutex rhinocerotis ideo dicitur. Dolendum faltem memoratum Kolbium, qui haec omnia fideliter refert, hujus plantae in Catalogo stirpium circa hoc promontorium nascentium nullam prorsus mentionem fecisse.
Unica nunc supersse videtur quaestio quomodo nimirum haec bestia omnis vinculi impatiens, semel adulta, a possessore, hanc ipsam nobis exponente, adeo facta sit mitis & mansueta? quaerenti itaque hujus rei causam respondit, hoc ita factum esse, quod belluam hanc, cum adhuc pullus esset, caeperit & in domo sua educaverit. Qua
[28]
ratione ferocissima animalia ex feritate ad mansuetudinem traduci posse docent olim Psilli & marsi, hodie Indi circulatores maximos & venenatos serpentes ad arbitrium innoxie tractantes & moderantes.
Sed praeter illas de rhinocerote relationes, quibus sexcentes alias si operae pretium foret, adjicere possem historias, duo adhuc, eaque amplissima, quae ex hoc animali capiunt mortales, breviter sunt commemoranda emolumenta, quorum alterum pharmaca, alterum vero alimenta respicit. Istarum enim regionum gentes vescuntur carne rhinocerotis, ut cibo suavissimo & ad concoquendum facili; quod & cum magno appetitu semper fecisse, laudatus de se testatur Kolbius. Quamquam inficias ire nolim hoc intelligendum esse de animali juniori, non annoso, cujus caro ex aliorum scriptorum testimonio tam nervosa est, ut dentes ferratos exigat.
[29]
In medicina pellis, cornu, & sanguis rhinocerotis tanquam probatae virtutis alexipharmaca & antidota laudantur plurimis, ita ut medicus quidam bataviae degens ex pelle hujus animalis salem eduxerit in curandis perplurimis morbis praestantissimum. Idem & Acta Haffniensia de spiritu quoda, per ignem ex cornu rhinocerotis elicito & adversus varias aegritudines commendando, pariter laudibus extollunt, cujus rei veritas inde magis liquet, quia vinum, in quo rhinocerotina pellis per noctem macerata. adversus malignas sebres optimum est remedium. De eodem cornu plures, figillatim vero laudatus Kolbius propria convictus experientia refert, id scyphi in modum excavatum nullum in se posse ferre venenum, quin statim rumpatur; vinum autem quodvis infusum illico fermentare & ebullire, ramenta pariter & schidia a tornato ejusmodi
[30]
scypho residua sedulo conservari, ut praestantissimam medicinam contra spasmos, convulsiones, imo ipsum morbum caducum. Lusitanorum practici hodie cornu hoc in lamellas diffindunt, quas in calceis soleae loco gestatas supramodum commendant in adfectibus podagricis & arthriticis. Denique cruor hujus belluae in sole intra intestinum proprii animalis siccatus, & interne exhibitus, longe potentiores in resolvendo humorum coagulo & consolidandis vulneribus internis fertur habere vires, quam hircinus sanguis, vel quivis alius, si nempe ex vino vel Coffe decocto praebeatur. Ut taceam nunc multiplicem usum oeconomicum in colendis stirpibus & terris praeparandis, ubi fimum rhinocerotis omni alii longe praeferunt olitores. Ut taceam denique insignem apud veteres Romanos usum, quibus cornu in balneis progutto erat, ad oleum loturis idoneum conservandum.
[31]
Pssem si vellem catalogum remediorum ex hoc animali depromtorum longiori enumeratione mirum in modum pertexere, sed admonet me nunc diei hujus solennitas successoris in rectoratum Academiae, quem cum per procerum suffragia, ordinemque hactenus receptum constitutum habeamus virum Excellentissimum Joh. Christophorum Peslerum juris utriusque Doctorem & Collegam nostrum conjunctissimum, eundem perhumaniter rogo, velit animi sui sententiam de acceptando Rectoris munere privatim jam in Senatu Academico expositam denuo publice haud gravatim nobis aperire & declarare.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]