user: pass:


Worm, O., 1655. Museum Wormianum, seu historia rerum rariorum, tam naturalium, quam artificialium, tam domestocarum quam exoticarum, quae Hafniae Danorum in aedibus aethoris servantur. Lugduni Batavorum, Iohannem Elsevirium, pp. i-xii, 1-389, i-iii

  details
 
Location: World
Subject: Text as original
Species: All Rhino Species


Original text on this topic:
[Full text in original language] RHINOCEROS, animal quadrupes, vari? ? multis describitur, qui eum non viderunt, quocirca & errores haud paucos in eijus histori? cernere licet apud Autores. Ego quaedam ad ejus naturam facientia, ex fide digna Jacobo Bontio, qui animal hoc non solum centies caveae inclusum visit, sed in silvis etiam vagans observavit, depromam, cum eo me ducant partes quas ex eo possideo. Cute est cinerici? & nigr?, instar Elephantinae, rugosa admodum, cum profundis plicaturis, circa latera, & in dorso. Crassam admodum habet pellem, ut quae ictui Japonicae Machaerae facile resistat. Neque enim haec bestia (ut apud nos pingitur) scutis munita est, sed hae plicaturae hos clypeos mentiuntur, neque una pars durior est alter?. Rostro est porcino, sed ante acutiore, neque tam obtuso, in cuius extremitate cornu illud extat, unde nomen sortita est bellua. Aliud aletro majus pro aetate Rhinocerotis. Colore etiam cornu variat, modo nigrum, modo cinereum, modo album est.
Magnitudo autem corporis mediocris staturae ad elephantem proxime accedit mediocrem, nisi quod pedibus sit longe humilioribus, ac propterea tam conspicuum etiam non est animal, caeterum innoxium, nisi lacessitum, neque crudivorum ut Tygris, sed herbis vescitur & virgultis, iisque spinosis, nam linguam habet asperrimam, sed si irritetur hominem simul ac equum tanquam pulicem prosternit, quern deinde lambendo necat, dum, asperitate linguae, cute & carne usque ad ossa hominem denudaverit. Carnibus mauri vescuntur, sed nervosa plane est & concoctu difficilis.
Ex hujus animalis cornu mihi poculum est, de quo in artificialibus dicendum, dens quoque & costa.
Dentes mihi duo sunt molares, quorum unus altero major. Major quadratus ferme est, cujus latus longius duarum est unciarum, reliqua minora, ea superficies, qu? cibus masticatur, inaequalis sinubus quibusdam laevibus & protuberantiis acutis, cum foramine in medio, triquetro, colore fusco, eminentiis albis variegato; extra gingivam parum ejus prominuisse apparet. Radices habet tres, omnes quidem duplicatas, sed ex its major & crassior is qui ex adverso duorum positus est, colore buxeo, radix longior uncias duas longitudine non aequat, pondere unciarum trium est dens totus. Ferunt dentem hunc, dolenti denti applicatum, dolores sedare, quod tamen nondum expertus sum.
Costam etiam ab amico accepi, quam rhinocerotis esse retulit, sed proportionem ad tantae belluae magnitudinem dum confidero, aut ex animali juniore, aut ex nothis costis esse necesse est fateamur. Quindecim uncias longitudine superat, crassa & spissa satis; lata circa medium uncias duas, arcuata, qu? spinae adhaesit tuberculis quibusdam praedita, alter? extremitate, qu? sterno adglutinabatur, spongiosior.

[ Home ][ Literature ][ Rhino Images ][ Rhino Forums ][ Rhino Species ][ Links ][ About V2.0]